Věcná práva Čl. 911 Interdum proprietatem quoque verbum „possessionis“ significat: sicut in eos, qui possessiones suas legassent, responsum est. Čl. 985 „Habere“ sicut pervenire cum effectu accipiendum est. Čl. 1002 Verbum illud „pertinere“ latissime patet: nam et eis rebus aptum est, que dominii nostri sunt, et eis, quas iure aliquo possidemus, quamvis dominii nostri non sint, pertinere ad nos eciam ea esse dicimus, que in nulla eorum causa sint; sed esse possint. Čl. 928 Predia dicimus aliquorum esse non utique communiter habencium ea, sed vel alio aliud habente. Čl. 904 Aliud est „capere“, aliud est „accipere“. Capere cum effectu accipitur: accipere, et si quidem non sic accipitur, ut habeat. Ideoque non videtur quis capere, quod erit restituturus. Čl. 1111 Non videtur quisquam id capere, quo dei necesse est alteri restituere. Čl. 1234 Non debeo esse melioris condicionis, quam auctor meus, a quo ius in me transit. Čl. 1114 Nemo plus iuris ad alterum transferre potest, quam ipse habet. Čl. 1071 Id quod nostrum est sine facto nostro ad alium transferri non potest: et dicitur sine facto nostro, id est si non mandaverimus vel ratum habuerimus. Čl. 1143 Non videtur rem amittere, cui propria non fuerit. Čl. 1267 Non potest deisse habere, quod numquam habuit. Et inde est, quod creditor non potest experiri, quod habere desierit debitor, quod non adquisivit. In propriet amen quandoque dicitur desinere, quod non cepit, sicut et finitur aliquod, quod non cepit. Čl. 1199 Non videtur perfecte cuiusque id essequod ex casu auferri potest. Čl. 941 „Bone fidei emptor“ esse videtur, qui aut ignoravit eam rem aleineam esse, aut eum, qui vendidit, putavit ius vendendi habere, puta prokurátorem aut tutorem esse.