EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM 1 1 Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei. 2 Sicut scriptum est in Isaia propheta: “ Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam; 3 vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius” ”, 4 fuit Ioannes Baptista in deserto praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum. 5 Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua. 6 Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat. 7 Et praedicabat dicens: “ Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius. 8 Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto ”. 9 Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Ioanne. 10 Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem in ipsum; 11 et vox facta est de caelis: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui ”. 12 Et statim Spiritus expellit eum in desertum. 13 Et erat in deserto quadraginta diebus et tentabatur a Satana; eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi. 14 Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei 15 et dicens: “ Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio ”. 16 Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant enim piscatores. 17 Et dixit eis Iesus: “ Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum ”. 18 Et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum. 19 Et progressus pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes retia, 20 et statim vocavit illos. Et, relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis, abierunt post eum. 21 Et ingrediuntur Capharnaum. Et statim sabbatis ingressus synagogam docebat. 22 Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae. 23 Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit 24 dicens: “ Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei ”. 25 Et comminatus est ei Iesus dicens: “ Obmutesce et exi de homine! ”. 26 Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo. 27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: “ Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei ”. 28 Et processit rumor eius statim ubique in omnem regionem Galilaeae. 29 Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Ioanne. 30 Socrus autem Simonis decumbebat febricitans; et statim dicunt ei de illa. 31 Et accedens elevavit eam apprehensa manu; et dimisit eam febris, et ministrabat eis. 32 Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes; 33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam. 34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecit et non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum. 35 Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum locum ibique orabat. 36 Et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant; 37 et cum invenissent eum, dixerunt ei: “ Omnes quaerunt te! ”. 38 Et ait illis: “ Eamus alibi in proximos vicos, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni ”. 39 Et venit praedicans in synagogis eorum per omnem Galilaeam et daemonia eiciens. 40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flectens et dicens ei: “ Si vis, potes me mundare ”. 41 Et misertus extendens manum suam tetigit eum et ait illi: “ Volo, mundare! ”; 42 et statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. 43 Et infremuit in eum statimque eiecit illum 44 et dicit ei: “Vide, nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses, in testimonium illis ”. 45 At ille egressus coepit praedicare multum et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifesto in civitatem introire, sed foris in desertis locis erat; et conveniebant ad eum undique. 2 1 Et iterum intravit Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset. 2 Et convenerunt multi, ita ut non amplius caperentur neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum. 3 Et veniunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur. 4 Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt grabatum, in quo paralyticus iacebat. 5 Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: “ Fili, dimittuntur peccata tua ”. 6 Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis: 7 “ Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ”. 8 Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: “ Quid ista cogitatis in cordibus vestris? 9 Quid est facilius, dicere paralytico: “Dimittuntur peccata tua”, an dicere: “Surge et tolle grabatum tuum et ambula”? 10 Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis interra dimittendi peccata — ait paralytico - : 11 Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam ”. 12 Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: “ Numquam sic vidimus! ”. 13 Et egressus est rursus ad mare; omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. 14 Et cum praeteriret, vidit Levin Alphaei sedentem ad teloneum et ait illi: “ Sequere me ”. Et surgens secutus est eum. 15 Et factum est, cum accumberet in domo illius, et multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius; erant enim multi et sequebantur eum. 16 Et scribae pharisaeorum, videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis eius: “ Quare cum publicanis et peccatoribus manducat? ”. 17 Et Iesus hoc audito ait illis: “ Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non veni vocare iustos sed peccatores ”. 18 Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes. Et veniunt et dicunt illi: “ Cur discipuli Ioannis et discipuli pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant? ”. 19 Et ait illis Iesus: “ Numquid possunt convivae nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare; 20 venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa die. 21 Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri; alioquin supplementum aufert aliquid ab eo, novum a veteri, et peior scissura fit. 22 Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres, alioquin dirumpet vinum utres et vinum perit et utres; sed vinum novum in utres novos ”. 23 Et factum est, cum ipse sabbatis ambularet per sata, discipuli eius coeperunt praegredi vellentes spicas. 24 Pharisaei autem dicebant ei: “ Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non licet? ”. 25 Et ait illis: “ Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant? 26 Quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licet manducare nisi sacerdotibus, et dedit etiam eis, qui cum eo erant? ”. 27 Et dicebat eis: “ Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum; 28 itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati ”.