MARTIALIS Epigrammata Omnia promittis, cum tota nocte bibisti; Mane nihil praestas. Pollio, mane bibe. (12.12) Tongilianus habet nasum: scio, non nego. Sed iam nil praeter nasum Tongilianus habet. (12.28) Cum faciem laudo, cum miror crura manusque, dicere, Galla, soles ̔̕Nuda placebo magis̕, et semper vitas communia balnea nobis. Numquid, Galla, times, ne tibi non placeam? (3.51) Hesterno fetere[1] mero[2] qui credit Acerram, fallitur. In lucem semper Acerra bibit. (1.28) Et delator[3] es et calumniator,[4] et fraudator[5] es et negotiator,[6] es fellator[7] es et lanista.[8] Miror quare non habeas, Vacerra, nummos. (11.66) Moechus[9] es Aufidiae, qui vir, Scaevine, fuisti; rivalis fuerat qui tuus, ille vir est. Cur aliena placet tibi, quae tua non placet, uxor? Numquid securus non potes arrigere?[10] (3.70) ̔Thaïda[11] Quintus amat.̕ Quam Thaïda? ̔Thaïda luscam.̕[12] Unus oculum Thaïs non habet, ille duos. (3.8) Cur non mitto meos tibi, Pontiliane, libellos? Ne mihi tu mittas, Pontiliane, tuos. (7.3) Nuper erat medicus, nunc est vespillo,[13] Diaulus. Quod vespillo fecit, fecerat et medicus. (1.47) Das Parthis,[14] das Germanis, das, Caelia, Dacis, nec Cilicum spernis Cappadocumque toro;[15] et tibi de Pharia Memphiticus urbe fututor[16] navigat, a rubris et niger Indus aquis; Nec recutitorum fugis inguina Iudaeorum, nec te Sarmatico transit Alanus equo. qua ratione facis, cum sis Romana puella, quod Romana tibi mentula[17] nulla placet? (7.30) Occurit tibi nemo quod libenter, quod, quacumque venis, fuga est et ingens circa te, Ligurine, solitudo, quid sit, scire cupis? Nimis poeta es... ...Et stanti legis et legis sedenti, currenti legis et legis cacanti. In thermas fugio: sonas ad aurem. Piscinam peto: non licet natare. Ad cenam propero: tenes euntem. Lassus dormio: suscitas iacentem. Vis, quantum facias mali, videre? Vir iustus, probus, innocens timeris. (3.4) Xenia Bulbi Cum sit anus coniunx et sint tibi mortua membra, Nil aliud bulbis quam satur esse potes. (34)[18] Apophoreta Lucerna cubicularis Dulcis conscia lectuli lucerna, Quidquid vis facias licet, tacebo. (34) Liber spectaculorum Daedale, Lucano cum sic lacereris ab urso, quam cuperes pinnas nunc habuisse tuas! (8)[19] ________________________________ [1] feteo, ere = non bene olere [2] merum = vinum non aqua permixtum [3] delator, oris, m. = udavač, informátor (od defero, detuli, delatum) [4] calumnia, ae, f. = léčka, křivé obvinění, podvod [5] fraus, dis, f. = podvod, klam, lest [6] negotium = obchod, biznis; zde: hanlivě [7] fello, are = pův. sát (e.g. lac), zde: obscénně [8] lanista, ae, m. = pův. trenér gladiátorů; zde: qui iniurias varias incitat [9] moechus (Greek) = adulter [10] arrigo = erigo, erexi, erectum [11] Accusativus nominis feminini Thaïs. [12] luscus, a, um = tantum unum oculum habens [13] vespillo, onis, m. = qui corpora mortuorum miserorum effert [14] Martialis vyjmenovává různé národy mimo i v rámci Římské říše – státní útvary: Parthia (dn. Írán), Dacia (dn. Rumunsko), Cilicia (dn. jih Malé Ázie), Cappadocia (dn. Turecko, sev. od Cilicie), Pharus/Memphis = insula/urbs Aegyptiaca, Indus = Aethiopicus, Sarmatia (dn. Ukrajina a jižní Rusko), gens Alana = una de gentibus Scythicis (střední Asie) [15] torus, i, m. = lože, postel [16] futuo, ere = coitum habere obsc., zejm. z mužského pohledu [17] mentula, ae, f. = penis obsc. [18] bulbus = cibule (věřilo se, že má afrodiziakální účinky); anus = vetus; satur, a, um = sytý [19] Lucanus = de Lucania (dn. jižní Itálie) lacero, ere = trhat na kusy; pinna, ae, f. = pírko