Cvičení – vedlejší věty a infinitivní konstrukce 1. Přeložte věty s infinitivními konstrukcemi 1. Multī parentēs putant fīliōs suōs dulcissimōs et pulcherrimōs esse. 2. Sentīmus nōs id, quod ante fēcimus, iam facere nōn posse. 3. Magister noster dīxit sē multōs librōs scrīpsisse. 4. Rōmam urbem clārissimam omnium urbium Italiae fuisse cōnstat. 5. Dux prōmittēbat omnem praedam (praeda, ae, f. „kořist“) mīlitibus dīvīsum īrī. 6. Dīxit patrem meum in urbem brevī ventūrum esse. 7. Senātuī nuntiāvērunt omnēs fortūnās sociōrum cōnsūmptās esse. 8. Ille vir bene cantāre dīcēbātur. 9. Bonī esse vidēminī. 10. Fīliae tuae omnia bene parātūrae esse nōbīs videntur. 11. Multae gentēs ā Rōmānīs victae esse dīcuntur. 12. Hodiē fēlīcissimus esse mihi vidēris. 13. Amīcum tuum herī vīdisse dīcimur. 14. Urbs, quae mūrōs altōs nōn habet, celeriter captum īrī dīcitur. 15. Nihil agere dīcor. 2. Přeložte věty s ablativem absolutním 1. Tē absente trīstis sum. 2. Tē absente trīstis eram. 3. Tē absente trīstis erō. 4. Urbe captā cīvēs fugiunt. 5. Urbe captā cīvēs fūgērunt. 6. Urbe captā cīvēs fugient. 7. Rēge mortuō contentiō dē rēgnō orta est. 8. Amīcō absente sē fēlīciter vīvere nōn posse putābat. 9. Rēs loquentur nōbīs tacentibus. 10. Hīs litterīs acceptīs Scīpiō cōnsilium iterque mūtat. 11. Illa rēs ūnō dissentiente probārī nōn poterit. 12. Istī virī suīs rēbus exhaustīs fortūnās nostrās concupīvērunt. 13. Commissō proeliō dēseritur ā suīs Vārus. 14. Nōbīs puerīs hominēs opiniōnem suam līberē dīcere nōn poterant. 3. Přeložte obsahové věty tázací (nepřímé otázky) 1. Pater fīlium suum interrogāvit num illud vas (vas, vassis, n. „nádoba“) pretiōsum frēgisset. 2. Nēmō tē interrogābit quem in forō vīderis. 3. Mātrēs saepe fīliōs interrogant quid faciant. 4. Dīc mihi cūr nōn ventūrus sīs. 5. Hominēs tum nesciēbant quid animālibus, arboribus et flūminibus nocēre posset. 6. Nōbīs nōn dīxērunt utrum domum an carrum emptūrī essent. 4. Dejte do závislosti na uvedeném výrazu (vytvořte nepřímou řeč) 1. Quis hunc librum scrīpsit? Magister vōs interrogābit Magister nōs interrogāvit 2. Nē librōs malōs lēgeritis! Parentēs fīliīs suīs imperant 3. Quid hīc agis? Ex eō quaesīvī 4. Regiōnēs captae ab incolīs relinquentur. Mīlitēs spērābant 5. Omnēs, quī vīvunt, morientur. Nōtum est 6. Nihil ūtile ēgit. Nōn ignōrābāmus 7. Nē vituperāveris amīcōs tuōs! Saepe monēbar 8. Cui epistulam scrībit? Nesciō Nesciēbam 9. Valetne māter tua? Nesciēbam 10. Cūr malīs et improbīs cīvibus nōn restitistis? Ā sapientibus interrogātī sumus 5. Přeložte vedlejší věty spojkové 1. Cum epistulam scrīberem, amīcus mihi nuntiāvit tē ad mē ventūrum esse. 2. Sī tacuissēs, philosophus mānsissēs. 3. Cum incolae Siciliae iniūriās Verris patī nōn possent, Cicerōnem petīvērunt, ut Verrem accūsāret. 4. Vēnimus ad tē, quia sciēbāmus tē ōtiōsum esse. 5. Sī clāmōrem puerōrum audiunt, dormīre nōn possunt. 6. Sī puerīs omnia permīseris, iīs nocueris. 7. Cum id dīxisset, fīnem ōrātiōnis fēcit. 8. Omnēs, quī in templō aderant, sacerdōtem valdē ōrābant, nē diū loquerētur. 9. Nisi tēcum cottidiē loquī possem, trīstissimus essem. 10. Sī librum, quem petis, habērem, tibi darem. 6. Přeložte větu a určete její typ 1. Omnēs putābant mātrēs fīliōs suōs nōn dēsertūrās esse. 2. Iī, quī herī ad vōs vēnērunt, optimī virī esse dīcuntur. 3. Dux exercitum in castra dūxit, quia nox erat et pugnārī nōn poterat. 4. Sī tum urbs ab hostibus capta esset, multī cīvēs interfectī essent multaeque domūs incendiō delētae essent. 5. Multōs testēs falsa prō vērīs dīcere coāctōs esse scīmus. 6. Utinam in rē pūblicā līberā nātus essem! 7. Multī nōn cupiunt scīre quid crās futūrum sit. 8. Id quod in illā urbe vīdimus, semper memoriā tenēbimus. 9. Omnibus rēbus factīs cōnsulēs ex provinciā Rōmam discessērunt. 10. Nūllō prohibente agrōs pūblicōs occupāvit. 11. Melior patre meō esse dīceris. 12. Cum in vīllam nostram profīciscerēmur, petīvimus vicīnōs, ut domum nostram custodīrent et fūrēs (fūr, fūris, m. „zloděj“) pellerent.