Zdroj: Clementine Vulgate Project, http://vulsearch.sourceforge.net/cgi-bin/vulsearch Žalmy 21 ^1 In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David. ^2 Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ? longe a salute mea verba delictorum meorum. ^3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ; et nocte, et non ad insipientiam mihi. ^4 Tu autem in sancto habitas, laus Israël. ^5 In te speraverunt patres nostri ; speraverunt, et liberasti eos. ^6 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ; in te speraverunt, et non sunt confusi. ^7 Ego autem sum vermis, et non homo ; opprobrium hominum, et abjectio plebis. ^8 Omnes videntes me deriserunt me ; locuti sunt labiis, et moverunt caput. ^9 Speravit in Domino, eripiat eum : salvum faciat eum, quoniam vult eum. ^10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ. ^11 In te projectus sum ex utero ; de ventre matris meæ Deus meus es tu : ^12 ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet. ^13 Circumdederunt me vituli multi ; tauri pingues obsederunt me. ^14 Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. ^15 Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea : factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. ^16 Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis : et in pulverem mortis deduxisti me. ^17 Quoniam circumdederunt me canes multi ; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos ; ^18 dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me. ^19 Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. ^20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ; ad defensionem meam conspice. ^21 Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam. ^22 Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam. ^23 Narrabo nomen tuum fratribus meis ; in medio ecclesiæ laudabo te. ^24 Qui timetis Dominum, laudate eum ; universum semen Jacob, glorificate eum. ^25 Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me : et cum clamarem ad eum, exaudivit me. ^26 Apud te laus mea in ecclesia magna ; vota mea reddam in conspectu timentium eum. ^27 Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum : vivent corda eorum in sæculum sæculi. ^28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium : ^29 quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. ^30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram. ^31 Et anima mea illi vivet ; et semen meum serviet ipsi. ^32 Annuntiabitur Domino generatio ventura ; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus. 109 ^1 Psalmus David. Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. ^2 Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion : dominare in medio inimicorum tuorum. ^3 Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus sanctorum : ex utero, ante luciferum, genui te. ^4 Juravit Dominus, et non pœnitebit eum : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. ^5 Dominus a dextris tuis ; confregit in die iræ suæ reges. ^6 Judicabit in nationibus, implebit ruinas ; conquassabit capita in terra multorum. ^7 De torrente in via bibet ; propterea exaltabit caput. Hudební zpracování:[1] https://www.youtube.com/watch?v=H7QbViCuGfU&t=759s (W.A. Mozart, Jakub Lédl gratia) https://www.youtube.com/watch?v=Dftr7RzmXUs (D. Ortiz) https://www.youtube.com/watch?v=d8RsulZdQZY (G. F. Händel) A nějaká ta Apokalypsa 6 ^1 Et vidi quod aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audivi unum de quatuor animalibus, dicens tamquam vocem tonitrui : Veni, et vide. ^2 Et vidi : et ecce equus albus, et qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret. ^3 Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal, dicens : Veni, et vide. ^4 Et exivit alius equus rufus : et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant, et datus est ei gladius magnus. ^5 Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal, dicens : Veni, et vide. Et ecce equus niger : et qui sedebat super illum, habebat stateram in manu sua. ^6 Et audivi tamquam vocem in medio quatuor animalium dicentium : Bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario, et vinum, et oleum ne læseris. ^7 Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis : Veni, et vide. ^8 Et ecce equus pallidus : et qui sedebat super eum, nomen illi Mors, et infernus sequebatur eum, et data est illi potestas super quatuor partes terræ, interficere gladio, fame, et morte, et bestiis terræ. ^9 Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant : ^10 et clamabant voce magna, dicentes : Usquequo Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra ? ^11 Et datæ sunt illis singulæ stolæ albæ : et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum donec compleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi. ^12 Et vidi cum aperuisset sigillum sextum : et ecce terræmotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus : et luna tota facta est sicut sanguis : ^13 et stellæ de cælo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos cum a vento magno movetur : ^14 et cælum recessit sicut liber involutus : et omnis mons, et insulæ de locis suis motæ sunt : ^15 et reges terræ, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium : ^16 et dicunt montibus, et petris : Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni : ^17 quoniam venit dies Obsah obrázku text, kniha Popis byl vytvořen automaticky magnus iræ ipsorum : et quis poterit stare ?[2] ________________________________ [1] Poslouchat to samozřejmě nemusíte, zkoušet z toho nebudu😊 [2] Kdo pozná autora vyobrazení, bude pochválen před nastoupenou jednotkou.