In nomine Domini amen. Quoniam, ut ait Scriptura, elemosina a morte liberat1 et locum minimum non obtinet || inter cetera opera pietatis, igitur noscat tarn presens hominum etas quam futura posteritas, quod nos || Heinemannus de Dubena, dapifer regni Boemie, et fratres nostri Albertus et Zcenko libera voluntate et con||sensu omnium nostrum ratas et fir mas habemus orrmes donaciones fact as a progenitoribus nostris de bonis in Zwecen fratribus hospitalis sancte Marie Tbeuthon-icorum Ierosolymitani.2 Insuper nos et fratres nostri omnia [a]lia° bona nostra in Zwecen, que ad nos iure hereditario ex successione materna devenerunt, in agris cultis et incultis, vineis, nemoribus sive silvis, aquis, pascuis, pratis et in omnibus aliis cuius-cumque utilit at is pro remedio anime matris nostre3 et progenitorum nostrorum et nostra salute liberaliter donavimus predicto hospital! pro Terre sancte subsidio in verum ius et dominium] ■ perpetuo possidenda, conferentes nichilominus eidem hos-pitali plenissime omnia iura et actiones, que nobis in predictis bonis conpetere dinos-cuntur. Testes autem huius per[f]ectea donacionis sunt hii: venerabilis dominus Gebe-hardus episcopus Brandinburgensis, Heinricus advocatus de Wida, Heinricus advocatus de Plawe, Heinricus advocatus de Gera, Bzlaus de R[yzen]burch,° Pridericus de Schon-inburch, Heinricus de Coldiz, Albertus de Seberch, Burchardus de Clinginberch, Boto d[e]u Turgowe et Theodericus frater eius, Ierco de Waldinberch et Unharth frater ehis, Berngerus de Meldi[n]gin,° Rudegerus de Geilnowe et alii quam plures. Ne autem super predict[a]° donacione in posterům dubium aliquod oriatur, p[r]esentem° litteram sigillo domini marchionis Ottonis, Brandinburgensis illustris principis,4 et nostri sigilli munimine ro[bo]ramus.a Acta sunt hec anno [Domijni0 M°CC° s[ep]tuagesimoa nono, quinto nonas iulii in civitate Pragensi. Sigilla: duo in filis sericis fusci et rubri coloris appendant; 1) Ottonis, marchionis Branden-burgensis, valde laesum, verumtamen conservatione integratum. Vide Sigilla num.' 1 a, 1; 2) i Heinemanni [Henrici] de Dubá, dapiferi Bohemiae, versum, pavhim laesum, verumtamen conservatione integratum. Vide Sigilla num. 4, 5.