[I]n" nomine Domini a[men.]' Gesta vite mortis excidio decidentis oblivionis efxjterminio'1 prorsus in || nichilum rediguntur necnon uni[ver]sail vive vocis frustrata testimonio recidivum suscipiunt, nisi scripture || vigorata patrociniis sigillorumque [fr]eta6 munimine tempori simul et etati perpetue consenescant. Igitur || ad noticiam presencium deven[ire]!' volumus et memoriam futurorum, quod nos Nycholaus, [Ději' gracia dux Opauie, Alius Othakari, rfegis]' Bohemie,cl dilectis fidelibus nostris civibus in Iegerdorfe propter merita devocionis eorum, qua se gratos n[ostre]1' [re]ddiderinť' celsitudini et acceptos in eo, quod nobis ad [ter]rami nostram Opauie venientibus nos dominum eorum recognosceriftejs6 esse naturalem pie susceperunt et honori[flc]ei' secundum exhigenciamd eorum fidei et honorum, et eciam [in recompensacionem eorum]'' laboris et serviciorum suorum, que post suscepcionem nostram nobis in debita exhibuerunt reverencia et honoře, [quinjymmo6 etiam in melioracionem civitatis eorum et in alleviacionem dampnorum, que ante nostrum dispendiose [ajdventum6 sunt perpessi per disturbium malignorum, de maturo nostrorum nobilium atque civium consilio et consensu XXIIIIor laneos silve in hereditate nostra Oppaw[i]zc'J ita, quod numerům laneorum silve prenotatum habeant conpletum intra rivulum transeuntem per villam Godesalci, progredientem a sinistra parte montis versus aquam dictam Oppaw, qui numerus laneorum finem habeb[it]6 intra aquarum spacium iam dictarum, liberaliter perpetuo et inviolabiliter possidendos. Ne autem in nostra collacionc retrogradi possimus inposterum inveniri, predictis civibus nostris pro memoria sempiterna presentes inde confectas dari fecimus nostri sigilli munimine roboratas testibus, qui huic tunc aderant nostre collacioni, subnotatis, qui sunt: Wokko de Crawar, Iohanncs d[api]fer6 noster, Sbyzlaus de Chuth, Chvnradus camerarius noster, Benesius de Lobensteyn, Rudigerus advocatus, Hermannus Rose, Waltberus de Sawzyzc, Waltherus de Lysentyz, Tylo de Cracouia, Gerbotho, Hartemudus cives dee Lubesyz, et alii quam plures. Actum anno Domini M°CC°LXXX° primo, datum in Lubesyz per manus Heynrici, nostri cancellarii, die et loco prefatis.2 SigiUum: avulsum et deperditum est.