Nycolaus, Dei grácia dux Opauiensis, universis inperpetuum. Quoniam, ut ait Scriptura, elemosina a morte || liberat1 et non sinit diu in penis animas detineri et ideo nos volumus diem extrémům misericordie operibus prevenire [[ et semináre in ter-ris, quod reddente Domino metamus in celis. Noscat igitur tarn presens hominum etas quam futura poste ||ritas, quod spe premiorum eternorum inducti libere et plenissime ob honorem Dei omnipotentis et ipsius genitricis Marie Virginis gloriose pro remedio anime beate memorie patris nostri Otackari, incliti regis Bohemie,a 2 et pro salute nostra omniumque progenitorum nostrorum contulimus6 et donavimus inperpetuum fratribus hospitalis sancte Marie Teuthonicorum Ierosolimitani ius patronatus ecclesie sive parochie in Iegerdorf cum omni hire ad nos spectante, assignando et renunciando predictis fratribus quasi possessionem prefati iurispatronatus. Volentes igitur inperpetuum hanc nostram donacionem inviolabiliter et irrefragabihter observari, precip-imus universis, ne quis predictos fratres in premisso iure patronatus predicte ecclesie in Iegerdorf audeat aliquatenus molestare. Ut autem hec nostra donacio perpetue fir-matatis [exi]stat,c presentem litteram in signum collacionis plenissime et perfectissime sigilli nostri munimine cum testibus infra scriptis iussimus roborari. Testes sunt hii: Wocko de Crawar, Henningus de Wllenstein, Conradusd de Wllenstein camerarius nos-ter, Benesius de Lobenstein, Bludo de Tyzim, Prothivo de Wilouwe, Theodericus de Wllenstein plebanus de Brunna et frater suus Henricus notarius noster et Herbodus Puso de Wllenstein, Otto de Linauia et frater suus Vlricus, Crafto et Winandus iu-dices in Oppauia, Henningus Albus, Buchardus et Hemicus frater suus, Guntherus et Gerhardus cives Oppauienses, Tilemannus iudex de Iegerdorf et Hermannus de Noua Ecclesiae civis in Iegerdorf^ et alii quam plures. Acta sunt hec anno Domini M°CC°LXXXI°, XIII° kalendas octobris.e Sigillxim: Nicolai, ducis Opaviae, in fUis sericis rubri et flavi colons paulum laesum appendet. In reverso secretum illaesum conspicitur. Vide Sigilla num. 1 c, 1 et 1 c, 2.