Bone rei datur consilium, ut presentis vite conferatur subsidium, ubi eteme remunerationis premium exspectatur. Sciant igitur presentes ac posteri, quod ego Heinricus de Rosenberch, preceptis divirus et salutaribus informatus, domui sancte Marie Virginis in Hohenfuort, quam pater meus pie memorie dominus Wokko multa benivolencia cepit construere et fundare, eccle-siam in Rosenberch cum filia in Mericha cum tercia parte decimarum et ius patronatus liberaliter omni iure tradidi perpetuo possidendam, ita tarnen, ut abbas et conventus Iacobum sacerdotem, nostrum cappellanum, diebus vite sue non privent suo iure, ut fratres ibidem Domino iugiter ser-vientes et pro salute mea atque progenitorum et successorum meorum fideles ad Dominum inter-cessores non alicuius necessitatis occasio aut desides faciat, aut robur sancte conversationis, quod absit, infringat, quia plurimis indigent, qui indigentias plurimorum conantur fideliter relevare. Ut autem hec rata permaneant et nulla queant in posterům calumpnia perturbari, presentem cartam ipsis tradidi mei sigilli munimine roboratam cum testibus subnotatis, qui sunt: dominus Andreas miles, Leupoldus, dominus Benata miles, Onscho, ipsius frater Nycolaus, Vlricus de Weischel et eius frater Bseborius, Troyanus suisque fratribus, et alii quam plures. Actum anno Domini M° C° C° LXX° VIII!0, indictione septima, epacta VIa, datum in Rosenberch.