Bone rei datur consilium, ut presentis vite conferatur subsidium, ubi eterne remuneracionis premium exspectatur. Sciant igitur presentes ac posteri, quod ego Heinricus de Rosenberch, pre-ceptis divinis et salutaribus informatus, domui sancte Marie Virginis in Hohenfuort, quam pater meus pie memorie dominus Wokko multa benivolencia cepit construere et fundare, ecclesiam in Rosenberch post mortem et obitum domini Iacobi, plebani sacerdotis, liberaliter omni iure, quo ipsam tenuit et possedit, tradidi perpetuo possidendam, ut fratres ibidem Domino iugiter servien-tes et pro salute mea atque progenitorum et successorum meorum fideles ad Dominum intercesso-res non alicuius necessitatis occasio aut desides faciat, aut robur sancte conversacionis, quod ab-sit, infringat, quia plurimis indigent, qui indigencias plurimorum conantur fideliter relevare. Ut autem hec rata permaneant et nulla queant inposterum calumpnia perturbari, presentem cartam ipsis tradidi mei sigilli munimine roboratam cum testibus subnotatis, qui sunt: dominus Andreas miles, Leupoldus, dominus Benata miles, Onscho, ipsius frater Nycolaus, Vlricus de Weischel et eius frater Bseborius, Troyanus suisque fratribus, et alii quam plures. Actum anno Domini M° C° C° LXX° VIII!0, indictione sexta, epacta XXa quinta, datum3 in Rosenberch. a ,dictum" scriptum est in A.