Elephas Plinius Maior, Naturalis Historia VIII, 1 Ad reliqua transeamus animalia et primum terrestria. Maximum est elephans proximumque humanis sensibus, quippe intellectus illis sermonis patrii et imperiorum obedientia, officiorum quae didicere memoria, amoris et gloriae voluptas, immo vero, quae etiam in homine rara, probitas, prudentia, aequitas, religio quoque siderum solisque ac lunae veneratio. auctores sunt in Mauretaniae saltibus ad quendam amnem, cui nomen est Amilo, nitescente luna nova greges eorum descendere ibique se purificantes sollemniter aqua circumspergi atque ita salutato sidere in silvas reverti vitulorum fatigatos prae se ferentes. alienae quoque religionis intellectu creduntur maria transituri non ante naves conscendere quam invitati rectoris iureiurando de reditu, visique sunt fessi aegritudine, quando et illas moles infestant morbi, herbas supini in caelum iacentes, veluti tellure precibus allegata. nam, quod docilitatem attinet, regem adorant, genua submittunt, coronas porrigunt. Indis arant minores, quos appellant nothos. Albertus Magnus, De animalibus XXII, tract. 2, cap. 1. 37 Elefas est animal || maius inter quadrupedia de cuius quidem figura et coitu et generatione satis in antehabitis dictum est, | promuscidam enim habens longitudine decem cubitorum utitur ea loco manus tarn in bello quam in cibo quam in aliis operibus; et sonans aliquando sonat per os et tunc terribilis est sonus, aliquando autem sonat per promuscidam : et tunc eft'icitur dulcis sicut est sonus in concavo magnae listulae. | Dicitur autem hoc animal timere murem et abhorrere grunnitum 20 porcorum ita ut aliquando t'ugiat ex hiis. Inlestum autem dicitur esse thauris silvestribus. Dracones autem ut quidam dicunt, magni corpore pugnant cum elefantis et devictis eis bibunt sanguinem eorum, ex quo ut dicunt refrigerantur ex aestu. || Sed hoc puto esse fabulosum. | Hoc autem propter pondus sui corporis testiculos habet intra ut sit velocioris coitus: tarnen tempore coitus emittit eos. Pellem habet nigram quasi pumiceam et scabiosam in quam cadunt muscae, quas in rugas contrahendo pellem interficit. Dicuntur etiam animalia casta esse et adulteria nescire || et combinata incedere tempore libidinis. | Fortia autem sunt adeo quod in turre lignea super se ferant homines duodecim et amplius ita quod aliqui magni quadraginta homines dicuntur posse portare. Duorum enim generum esse dicuntur, et nobiliores eorum corporis ostendit magnitudo. Crura autem sunt magna et inferius et superius fere aequalis magnitudinis sicut columnae : et licet in multa dividat pedem, tamen natura coniunxit digitos ut ex hoc pes fortiiicetur : et hac de causa etiam flexuras post genua in cruribus dicuntur non habere: et forte habet flexuras non laxas, sed strictas: et ideo putatur non habere ab imperitis: quia si nullas haberet flexuras, non posset habere gressum ordinatum. Est autem caro eius frigida sicca abhominabilis : et qui gustat de ea cum aqua et sale et seminibus ferulae, curatur a tussi antiqua. Decocta autem et liquefacta cum aceto et semine ferulae, si praegnans hanc gustaverit decoctionem, proicit quidquid habet in utero. Fel eius ad pondus aurei per nares immissum, dicitur conferre contra caducum morbum. Extremitas epatis comesta cum aqua et foliis citranguli, valet doloribus epatis. Stercus elefantis si inungatur corium in quo sunt pediculi apparentes et dimittatur donec desiccetur super ipsum, non remanebunt in eo pediculi, sed statim egredientur. Sepum elefantis si cum eo ungatur patiens dolorem capitis, dicitur curare dolorem. Dicitur etiam quod si uncia de osse elefantis cum decem unciis mentastri montani potetur ab eo quem primum tetigit lepra, confert ei plurimum. Si cum stercore elefantis suffumigetur domus aut locus in quo sunt cinifes, fugantur et moriuntur. Camelopardus Plinius Maior, Naturalis Historia VIII, 27 Harum aliqua similitudo in duo transfertur animalia. nabun Aethiopes vocant collo similem equo, pedibus et cruribus bovi, camelo capite, albis maculis rutilum colorem distinguentibus, unde appellata camelopardalis, dictatoris Caesaris circensibus ludis primum visa Romae. ex eo subinde cernitur, aspectu magis quam feritate conspicua, quare etiam ovis ferae nomen invenit. Albertus Magnus, De animalibus XXII, tract. 2, cap. 1. 19. Camelopardulus bestia Ethiopiae, colore rubea, collo equi, capite cameli, pedibus cervi vel bovis exhibens speciem. Manticora Plinius Maior, Naturalis Historia VIII,75 Apud eosdem nasci Ctesias scribit quam mantichoran appellat, triplici dentium ordine pectinatim coeuntium, facie et auriculis hominis, oculis glaucis, colore sanguineo, corpore leonis, cauda scorpionis modo spicula infigentem, vocis ut si misceatur fistulae et tubae concentus, velocitatis magnae, humani corporis vel praecipue adpetentem. Albertus Magnus, De animalibus XXII, tract. 2, cap. 1. 74. Manticora animal est ex multis compositum: faciem enim habet sicut hominis, oculis glaucis, colore sanguineo, corpore leonino, cauda scorpionis aculeo forti spiculata, voce tarn sibila ut modulos imitetur fistularum et tubarum concinentium, et humanas carnes avidissime comedit et tres ordines dentium habet in ore sicut dicunt Plinius et Solinus, et fere est praecedenti similis. Albertus Magnus, De animalibus XXII, tract. 2, cap. 1. 73 Maricon morion sicut in antehabitis diximus bestia est Orientis raro visa, cuius magnitudo est ut leonis, coloris rubicundi tres ordines dentium habet in ore, pedes habet ut leonis, facies eius et oculi et aures ut hominis, cauda eius ut scorpionis agrestis, sonus eius ut tubae et voces imitatur hominis: velocitas eius sicut cervi et deceptos homines devorat. Struthio Plinius Maior, Naturalis Historia X, 1-2 Sequitur natura avium, quarum grandissimi et paene bestiarum generis struthocameli Africi vel Aethiopici altitudinem equitis insidentis equo excedunt, celeritatem vincunt, ad hoc demum datis pinnis, ut currentem adiuvent. cetero non sunt volucres nec a terra attolluntur. ungulae iis cervinis similes, quibus dimicant, bisulcae et conprehendendis lapidibus utiles, quos in fuga contra sequentes ingerunt pedibus. concoquendi sine dilectu devorata mira natura, sed non minus stoliditas in tanta reliqui corporis altitudine, cum colla frutice occultaverint, latere sese existimantium. praemia ex iis ova, propter amplitudinem pro quibusdam habita vasis, conosque bellicos et galeas adornantes pinnae. Strutio avis est in desertis Libiae quae tarnen saepius in nostris visae sunt partibus. Juvenis est cinerea et tota bene pennata, pennis tarnen plumalibus non fortibus existentibus: secundo anno et deinceps paulatim in coxis et collo et capite pennas omnino perdit denudato corpore: sed dura pelle protegitur a frigore et pennae 15 dorsi nigerrimae et sicut lana quaedam efficiuntur. Coxas habet magnas valde et crura carnosa pellis albae et duos tantum digitos in pede sicut camelus: | et ideo cameleon aquibusdam Graecis vocatur, ab aliis autem asida. ||Est autem alta a pedibus ad dorsum forte ad quinque vel sex 20 pedes: sed collum habet longissimum et caput anserinum et rostrum respectu sui corporis valde parvum. | De hac ave dicitur quod ferrum comedat et digerat: || sed ego non sum hoc expertus quia ferrum saepius a me pluribus strutionibus obiectum comedere noluerunt. Sed ossa magna ad breves partes 25 truncata et arida et lapides avide comederunt. Haec avis dicitur esse stolida et volare non potest, sed alis extensis aliquantulum citat cursum. Spicula quaedam habet in cubitis interioribus alarum quibus ferit eos quibus insilit. Haec avis mense Julio ovat et ova in sabulo abscondit quae calore solis egrediuntur sicut et alia multa ova animalium: et ideo ad ea non revertitur quia nudo corpore ea fovere non posset. Aliquando autem custodit ea et respicit ad locum in quo iacent: || et ideo rumor falsus exivit quod visu ea foveat. Haec sunt quae vidi de strutione quae non tarn avis quam medium inter gressibile et volatile esse michi videtur.