De Herla rege Gualteri Mapes De nugis curialium I, 12 Unam tamen et solam huic nostrae curiae similem fuisse fabulae dederunt, quae dicunt Herlam* regem Britonum positum ad rationem ab altero rege, qui pygmaeus videbatur et qui statura non excedebat simiam. Institit homuncio capro maximo secundum fabulam insidens, vir ardenti facie, capite maximo, barba rubente prolixa, cui venter hispidus et crura pedes in caprinos degenerabant. Herla solus cum solo loquebatur. Dixit pygmaeus: „Ego rex multorum regum et principum, innumerabilis et infiniti populi, missus ab eis ad te libens venio, tibi quidem ignotus, sed de fama quae te super alios reges extulit exultans quidem, et optimus es et loco mihi proximus et sanguine, dignusque qui nuptias tuas me conviva gloriose venustes; rex Francorum enim tibi filia suam dabit. Ecce, legati veniunt hodie. Erit foedus aeternum inter nos, quod tuis primum intersim nuptiis, et tu meis consimili die post annum.“ Ea verba dixit ei et se rapuit ab oculis ejus. Rex Herla igitur inde cum admiratione revertens, legatos suscepit et preces regis Francorum acceptavit. Cum solenniter ad suas nuptias residebat, ecce pygmaeus ante prima fercula, cum tanta multitudine sibi consimilium apparuit et mensas replevit. Discumbent pygmaei in papilionibus propriis in momento protensis ; prosiliunt ab eisdem ministri cum vasis ex lapidibus pretiosis et integris et artificio non imitabili compactis, ubicunque desiderantur assunt, et non de regio vel alieno ministrant, totum de proprio effundunt. Salva sunt Herlee, quae praeparaverat; sui sedent in otio ministri, qui nec petuntur nec tribuunt. Rex igitur eorum in mediis ministrorum suorum occupationibus Herlam regem alloquitur sic : „Rex optime, Domino teste, vobis assum juxta pactum nostrum in nuptiis vestris; tu ergo etiam meis nuptiis intereris, ut spero.“ Pygmaeus circa gallicinium cum suis abscessit. Post annum autem coram Herla subitus expetit foedus servari. Annuit ille, provisus, que satis ad repensam pygmaei est, eum sequitur. Cavernam igitur altissimae rupis cum exercitu suo ingrediuntur, et post aliquantas tenebras in lumine, quod non videbatur solis aut lunae, sed lampadarum multarum, ad domus pygmaei veniut. Celebrantur igitur ibi nuptiae, et tercio die recedit Herla muneribus onustus. Conducit eos ad tenebras usque pygmaeus, et canem modicum praesentat, omnibus modis interdicens: „Nemo potest de toto comitatu suo descendere, donec ille canis a portatore suo prosiliat!“ Herla post modicum in limine solis et regno receptus veterem pastorem alloquitur, petens de regina sua rumores ex nomine, quem pastor cum admiratione respiciens dixit: „Domine, linguam tuam vix intelligo, cum sim Saxo, tu Brito ; nomen autem illius non audivi, reginae. Scio autem fabulam, quae dicit eam uxorem regis Herlae fuisse, qui fabulose cum pygmaeo quodam ad hanc rupem disparuit et nusquam autem postea super terram apparuit. Saxones vero jam 20 annis* hoc regnum possederunt et incolas expulerunt’’ Stupefactus ergo rex, qui se per solum triduum apud pygmaeum fuisse putabat, vix heesit equo. Quidam autem ex sociis suis ante canem immemores mandatorum pyginaei descenderunt, et in pulverem statim resoluti sunt. Rex vero rationem ejus intelligens resolutionis, prohibuit omnibus ante canis descensum terram contingere. Canis autem nondum descendit. Una fabula dat illum Herlam regem errore semper infinito circuitus cum exercitu suo tenere sine quiete vel residentia. Multi frequenter illum, ut existimant, exercitum viderunt.