168 De Daemonibus Tandem asperitate itineris et Iaboris turbatus, in nomine, inquit, Patris, quomodo sic imus? Quo dieto, maligna ilia mulier citius eva-nuit. Et cum coeli esset serenitas, magna eadem hora circa eum facta est tempestas et pluvia, ipsumque madefactum exterius, interius con-fusum remisit ad conventum. Confessus est postea, quia quamdiu cum muliere illa deambulabat, maximám carnis titillationem habuerit. [336] NOVICIUS: Puto quod fuerit spiritus fornicationis. MONA-CHUS: Juste moveris. Saepe enim peccatum peccato punitur, et per lapsum carnis superbia mentis in multis humiliatur. Inde habes exem-pla plurima in Vitaspatrum. NOVICIUS: Potest diabolus laedere ali-quem prout vult? MONACHUS: Nequaquam sine Dei permissione, et hoc in corpore, sieut Job. Nunquam vero in anima hominem laedere potest, id est, ut eum peccare cogat, nisi mentě consentiat. CAPITULUM LIL Quod diabolus similis sil leoni ad stipitem ligato. Diabolus similis est urso sive leoni ad stipitem ligato, qui licet in catena sua rugiat circuiens, neminem tarnen laedit, nisi quern infra suum circulum rapuerit. Diaboli potestas catena divinae cohibitionis sic artata est, ut neminem cogere possit ad peccandum, nisi ad eum ingrediatur per peccati consensum. Secundum Apoštolům Petrům, tanquam leo rugiens circuit in sua catena, quaerens quern devoret. Saepe sanctos viros terret et impedit, sed nocere non potest.