Oportet ergo eum, qui panem sumit, carnem sumere. Quia cum eum dominus discipulis suis traderet, dixit:11 "Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur", et sanguinem eiusdem carnis dedit eis dicens12: "Hie est calix sanguinis mei novi et eterni testamenti, qui pro multis efiimdetur." Cum autem homo sumit illam carnem, perdat carnem suam et tradat earn pro Christo tollensque crucem suam sequatur eum, ut particeps fiat mortis et passionis eius, participans in futuro gloria nominis sui. Cum autem carnem sumit, oportet eum et panem ilium sumere verum, prout ipse ait13: "Ego sum panis verus, qui de celo descendi." Confirmavit nobis ipse Christus novum et eternum testamentům per panem ilium. De qua con-firmatione David canit in psalmo14: "Et panis cor hominis confirmet." David autem non inmerito figurative de eterno pane loquitur. Nam domus eius Bethle(e)m vocatur, quod interpretatur "domus panis". De hac domo voluit deus Christum suum nasci, qui est verus panis. Et ideo nominat eum scriptura15 "de domo David", id est de domo panis. Confirmet autem ille panis corda et animas vestras in sancta dileccione et caritate sua, ut sie valeatis transire per regna temporalia, ut non amittatis eterna. Amen. 14 Capitulum II Cum autem regnabitis post me decorati diademate regum, mementote, quod et ego rexi ante vos et in pulverem redactus sum et in lutum ver-mium. Similiter vos cadetis transeuntes ut umbra et velud flos agri. Quid valet nobilitas aut rerum affluencia, nisi assit pura consciencia cum fide recta et spe sancte resurreccionis? Non estimetis vitam vestram sicut impii, non recte cogitantes, cum exiguum sit, quod estis, quia a deo creati et ex nichilo nati sitis et post hoc ad nichilum redigamini, tanquam non fuissetis. Scitote vos habere patrem eternum et filium eius, dominům nostrum Iesum Christum, qui "primogenitus est in multis fratribus16", qui vos vult participes fieri regni sui, si mandata eius servaveritis et non inquinaveritis ment(e) consciencias et voluntate sanguinis et carnis vestre; efficiemini filii dei, prout Iohannes in evangelio dicit17: "Dědit eis potestatem filios dei fieri." Si igitur vultis effici filii dei, mandata patris vestri servate, que annunciavit vobis per filium suum, dominům nostrum Iesum Christum, regem celestem, cuius typum et vices geritis in terris. Mandátům vero maius est18 "diligere dominům deum ex toto corde et ex tota anima, et proximum sicut semet ipsum." Si ea dileccione deum diligetis, animas vestras pro ipso ponere non formidabitis, et non timebitis eos, qui corpus quidem possunt interficere, animam vero perdere non valent. Sed timebitis patrem vestrum, qui potens est salvare et mittere in iehennam sempiternam. Si vero in timore domini ambula-veritis, sapiencia vestrum erit inicium, et iudicabitis fratres vestros in iusticia et equitate, prout ipsi iudicari speratis a domino; nec sic devia-bitis in devium, quia via domini recta est. Eritque misericordia vestra super egenos et pauperes, prout optatis misericordiam consequi de egestate et fragilitate vestra a domino. Et sapiencia vestra fortificabitur in robore domini, et ponet ut arcum ereum brachium19 vestrum, et conteretis bella forcia, et cadent impii coram vobis, iusti autem gaudebunt. Cogi-taciones quoque inimicorum vestrorum deus dissipabit et docebit vos facere iusticiam et iudicium. Revelabit vobis secreta, scrutinium iustum 18 ostendet vobis, et non palliabit vir astutus maliciam suam ante faciem vestram, quia spiritus sapiencie et intellectus domini erit in vobis. Et velabuntur oculi iniustorum coram vobis, tolletque deus de cordibus eorum verbum, et amentes erunt proposiciones eorum. Iustus autem salvabit vitam suam, sicque erit honor regis, quia "honor regis iudicium diligit20". Et sceptra vestra florebunt coram domino, quia porrexistis ea lapso et inopem extraxistis "de laqueo venancium21". Diademataque vestra splendebunt, et facies vestre illustrabuntur, quia oculi sapiencium in ipsa respicient et laudabunt dominům dicentes22: "Adiciat dominus dies regis super dies eius." In generacione iustorurn benedicetur semen vestrum23. Avariciam si odio habueritis, affluent vobis divide; quibus "nolite cor apponere24", sed thesaurisate vobis sapienciam, quoniam in possessione eius multa dominacio. Avarus autem non dominatur, sed subditus est pecunie dicioni. Perversa consorcia atque consilia fugite, quia cum Sanctis sancti eritis, et cum perversis pervertemini25; morbus namque conta-giosus est peccatum. Apprehendite igitur disciplinám domini, ne quando irascatur, et pereatis de via iusta, cum in brevi exarserit ira eius. Si pecca-re vos contigerit, tedeat animam vestram vite vestre, donee recurratis ad fontem pietatis et misericordie. Quamquam humanum sit peccare, diabo-licum tamen est perseverare. Nolite peccare in spiritum sanctum, peccando in confidenciam dei, quia spiritus dei sanctus elongatur a vobis; putandum est, quod spiritus sanc-tus peccati zelator est. Non date in vobis locum ire, sed mansuetudini; que mansuetudo vincit iram et paciencia maliciam. Nolite invidere alter-utrum, sed caritatem pocius habete invicem, quia invidia generat odium. Qui odit, non amatur, et in furore suo peribit; qui vero caritatem habet, diligit et est dilectus deo et hominibus. Si exaltari cupierit cor vestrum, 20 humiliate vos, nec veniat vobis pes superbie26. Superbia ingrata est crea-tori et benefactoribus, et ideo non habet superbus graciam nec coram deo nec coram hominibus. Conteret autem earn dominus in fine, deponens potentes de sede et exaltans de pulvere humiles26*, ut sedeant cum princi-pibus et solium glorie teneant. Nolite crapulari a cibo et potu, sicut faciunt hü, "quorum deus venter est27," quorum gloria et finis fecium accumulacio est. Nolite renes vestros coinquinare, sed lumbos vestros precingite28, fortitudine mentis concin-gimini, (coniugium) amplectendo, quoniam spiritus sanctus effugiet luxurie se dantes nec habitabit in corporibus subditis peccato. Abstinete vos a malo accidie, ne vos trahat gravedine sua in profundum inferni. Cavete ergo vobis ab omni peccato in etate tenera, quia parvus error in principio magnus erit in fine. Sed ambulate in lege domini sine macula, ut benediccionem accipiatis ab eo, qui ait29: "Beati inmaculati in via, qui ambulant in lege domini", ut si tis "tamquam lignum, quod planta tum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non defluet30", sed asscriptum erit in libro vite, ubi asscripta sunt nomina iustorum31. Quod vobis pres tare dignetur, qui dignus fuit aperire librum et signacula eius. Gapitulum III Successioni vestre diligenter scripsi verba preassumpta sapiencie et timoris dei, quantum mea parvitas divini auxilii capax fuit. Nunc de vana et stulta vita mea vobis scribere cupio ac de exordio transitus mei mundani, ut cedere vobis valeant in exemplum. Graciam autem michi a deo in-fusam et amorem studii, quod mei pectoris habuit tenacitas, non tacebo, ut tanto magis speretis in divino auxilio in laboribus vobis succurrere, quanto patres et predecessores vestri vobis magis annunciant. Nam et scriptum est32: "Patres nostri annunciaverunt nobis." Gupio ergo vos non latere, quod Heinricus septimus, Romanorum impe-rator, genuit patrem meum nomine Iohannem ex Margareta, ducis Bravancie filia. Qui duxit uxorem nomine Elyzabeth, filiam Wenceslai secundi, Boemie regis, et obtinuit regnum Boemie cum ea, quia masculi-nus sexus in progenie regali Boemorum defecerat. Et expulit Heinricum, Karinthie ducem, qui habebat in uxorem sororem seniorem uxoris sue dicte, que mortua est in posterům sine prole; qui regnum Boemie causa eiusdem sororis ante eum obtinebat, prout clarius in cronicis Boemorum continetur. Genuitque idem Iohannes, rex Boemie, cum Elyzabet regina primogenitum suum nomine Wenceslaum anno domini millesimo trecen-tesimo XVI pridie idus Maii hora prima in Praga. Deinde alium filium nomine Ottogarum, qui in puerili etate decessit. Demum genuit et tercium nomine Iohannem. Habuitque predictus rex duas sorores desponsatas; unam tradidit Ungarorum regi Karolo Primo, que sine liberis mortua est; secundam vero dederat Karolo, Francorum regi, ipso regnante in Francia anno incarnacionis domini millesimo trecentesimo vicesimo tercio; misitque me meus pater iam dictus ad dictum regem Francie me existente in septimo anno puericie mee. Fecitque me dictus rex Francorum per pontificem confirmari et imposuit michi nomen suum equivocum, videlicet Karolus, et dedit michi in uxorem filiam Karoli, patrui sui, nomine Margaretám, dictam Blancza. Mortuaque est uxor sua, soror patris mei, anno illo sine prole. Demum idem rex aliam sibi matrimonio copulavit. 26 Dilexitque me prefatus rex valde et precepit capellano meo, ut me ali-quantulum in litteris erudiret, quamvis rex predictus ignarus esset litterarum. Et ex hoc didici legere horas beate Marie virginis gloriose, et eas aliquantulum intelligens cottidie temporibus mee puericie libencius legi, quia preceptum erat custodibus meis regis ex parte, ut me ad hoc instigarent. Rex autem predictus non erat avarus pecunie et utebatur bono consilio, et curia ipsius resplendebat senům principům tam spiritua-lium quam secularium congregacione. Facta est autem magna dissensio inter regem Anglie, qui erat temporibus illis, et inter predictum regem Francie. Rex autem Anglie habebat in uxorem sororem predicti regis, quam idem rex expulit de Anglia una cum filio suo primogenito, nomine Eduardo. Que veniens ad fratrem suum permansit in Francia in exilio una cum suo primogenito. Rex vero Francie, indignatus propter expulsionem sororis sue et sororini, rogavit socerum meum Karolum, patruum suum, ut vindicaret tantam verecundiam progeniei ipsorum factam. Qui assumpto exercitu intravit Aquitaniam et quasi earn in toto devicit, excepto Burdegalis cum aliquibus fortaliciis sive castris. Reversusque dictus Karolus in Franciam triumpho obtento, tradi-dit filiam filie sue, comitisse Hanonie, sororis mee (uxoris), filio predicti regis Angliae Eduardo tempore exilii in uxorem, associataque sibi comiti-va misit ipsum in Angliam. Qui invaluit in patrem et captivavit eum et privavit eum regno et imposuit sibi diadema. Eodem anno interemptus fuit in carceribus pater filii predicti. In illo eciam anno mortuus est Karolus, socer meus, et dimisit filium primogenitum nomine Philippum. Eodem quoque anno in purificacione beate Marie obiit Karolus, Francorum rex, relicta uxore pregnante; que peperit filiam. Et cum de consuetudine regni filie non succedant, provec-tus est Philippus, filius soceri mei, in regem Francie, quia propinquior erat 28 heres in linea masculina. Assumpsitque dictus Philippus consiliarios pre-decessoris sui, sed eorum consiliis minime acquiescens avaricie se contulit. Fuitque unus inter consiliarios suos, vir prudentissimus, Petrus, abbas (F)iscanensis, nacione Limovicensis, homo facundus et litteratus omnique morum honestate circumseptus. Qui in die cinerum anno primo regni Philippi missam celebrans sic industriose predicavit, quod ab omnibus fuit commendatus. Ego vero eram in curia predicti regis Philippi, cuius sororem habebam, post mortem predicti Karoli, cum quo fueram quin-que annis. Placuit autem michi predicti abbatis facundia seu eloquencia in eodem sermone, ut tantam contemplacionem haberem in devocione ipsum audiens et intuens, quod intra me cepi cogitare dicens: Quid est, quod tanta gracia michi infunditur ex homine isto? Cepique demum sui noticiam; qui me multum caritative ac paterae confbvebat, de sacra scriptura me sepius informando. Fuique duobus annis post mortem Karoli in curia regis Philippi. Post hos duos annos remisit me idem rex cum uxore mea, sorore sua, nomine Blancza, ad patrem meum Iohannem, regem Boemie, in civitatem Luczemburgensem; qui comitatus erat patris mei ex successione patris sui, divine memorie Heinrici imperatoris.Qui cum esset comes Luczembur-gensis, electus fuit in regem Romanorum, prout in cronicis Romanis plenius, quomodo aut quanto tempore regnaverit, continetur. 30 Gapitulum VII In tempore illo cum essemus in Lucca, diabolus, qui semper querit, quern devoret33, et offert hominibus dulcia, in quibus fel latet, cum ante diu fuissemus temptati per eum nec tamen divina gracia adiuvante victi, instigavit homines pravos et perversos, cum per se non valuisset, qui patri nostro cottidie adherebant, ut nos de tramite recto in laqueum miserie et libidinis seducerent, sicque seducti a perversis eramus perversi una cum perversis. Deinde pater noster non longe post nos arripiens iter versus Parmam una nobiscum pervenimus in villam nomine Tarencz, Parmensis diocesis, in die dominica, in qua erat XV. Augusti dies Assumpcionis sancte Marie virginis. Ilia vero nocte cum nos sopor invaderet, apparuit nobis quedam visio, quoniam angelus domini astitit iuxta nos in parte sinistra, ubi iacebamus, et percussit nos in latere dicens: "Surge et veni nobiscum!" Nos autem respondimus in spiritu: "Domine, nec scio quo nec quomodo vobiscum earn." Et a(rr)ipiens nos per capillos anterioris partis capitis exportavit nos secum in aerem usque super magnam aciem armatorum equitum, qui stabant ante unum castrum parati ad prelium. Et tenebat nos in aere super aciem et dixit nobis: "Respice et vide!" Et ecce, alter angelus descendens de celo, habens igneum gladium in manu percussit unum in media acie et abscidit sibi membrum genitale eodem gladio, et ille tamquam letaliter vulneratus agonizabat equo insidens. Tunc tenens nos per capillos angelus dixit: "Gognoscis ilium, qui percussus est ab angelo, vulneratus ad mortem?" Tunc diximus: "Domine, nescio, nec locum cognosco." Dixit: "Scire debes, quod hie est Delphinus Viennensis, qui propter peccatum luxurie sic a deo est percussus. Nunc ergo cavete et pátri vestro potestis dicere, quod sibi caveat de similibus peccatis, vel peiora accident vobis." Nos autem compassi illi Delphino Viennensi nomine Bigonis, cuius ava fuerat soror ave nostre, et ipse erat filius sororis regis Ungarie Karoli primi, interrogavimus angelům, utrum posset con- 62 fiteri ante mortem, et contristatus eram valde. Respondit autem angelus dicens: "Habebit confessionem et vivet aliquot diebus." Tunc vidimus in parte sinistra aciei multos viros stantes, amictos palliis albis, quasi essent viri magne reverencie et sanctitatis, loquebanturque ad invicem respi-cientes super aciem et super ea, que gesta erant, et bene ipsos notavimus. Nec tarnen graciam interrogandi habuimus, nec per se angelus (est pro-fessus), qui vel quales essent viri illi tante reverencie. Et subito restituti fuimus ad locum nostrum aurora iam clarescente. Veniensque Thomas de Nova Villa, miles Leodiensis diocesis, camerarius patris nostri, excitavit nos dicens: "Domine, quare non surgitis? Iam pater vester paratus ascen-dit equos." Tunc surreximus et eramus confracti et quasi fessi sicut post magnum laborem itineris. Et diximus sibi: „Quo ut vadamus, cum hac nocte passi sumus tanta, quod nescimus, quid facere debeamus?" Tunc dixit nobis: "Domine, quid?" Et diximus sibi: "Delphinus mortuus est; et ipse pater noster vult congregare exercitum et procedere in auxilium Delphino, qui guerrat cum comite Sabaudie; nostrum auxilium non proficit sibi, quia mortuus est." Ipse vero deridens nos ilia die, postquam venimus in Parmam, dixit patri nostro omnia, que sibi dixeramus. Tunc pater noster vocans interrogavit nos, si verum esset et si ita vidissemus. Cui respondimus: "Utique, domine, eciam pro certo sciatis, quod Delphinus mortuus est." Pater vero increpans nobis dixit: "Noli credere sompniis!" Predictis autem, patri nostro et Thome, non dixeramus integre, sicut videramus, sed solum, quod Delphinus mortuus est. Post aliquot ergo dies venit nuncius ferens litteras, quod Delphinus congregato exercitu suo venerat ante quoddam Castrum comitis Sabaudie et quod de una balista cum magna sagitta in medio omnium militum suorum fuisset sagittatus et post aliquot dies confessione habita mortuus esset. Tunc pater noster auditis litteris dixit: "Miramur valde super hiis, quia Alius noster mortem ipsius nobis ante predixerat." Et multum mirati sunt ipse et Thomas, nullus tarnen post hec de ista materia cum ipsis fuit locutus. 64 Gapitulum VIII Post hec pater noster videns, quod expense sibi deficiebant et guerram ulterius ferre contra predictos dominos Lombardie non posset, cogitavit de recessu suo et volebat nobis committere easdem civitates et guerram. Nos vero recusavimus, quia cum honore conservare non poteramus. Tunc data nobis licencia recedendi premisit nos versus Boemiam. Et, receptis treugis cum inimicis nostris, transivimus per territorium Mantua-num in Veronam, abinde in comitatum Tyrolis, ubi invenimus fratrem nostrum nomine Iohannem, quern pater noster copulaverat filie ducis Karinthie comitisque Tyrolis. Qui dux, socer fratris nostri, habuerat prius sororem matris nostre nomine Annam, prout superius scriptum est. Post obitum vero eius receperat uxorem sororem ducis de Brunswich, cum qua predictam filiam habuerat nomine Margaretham. Et cum eadem dederat fratri nostro post obitum suum ducatum Karinthie et comitatum Tyrolis; nam prole masculina carebat. Et sic pax facta erat inter eum et patrem nostrum, quia ante erant inimici propter expulsionem eiusdem ducis, quern pater noster expulerat de Boemia, prout superius scriptum est. Deinde transivimus per Bavariam, ubi invenimus sororem nostram senio-rem nomine Margaretham, que unicum filium habebat cum Heinrico, duce Bavarie, nomine Iohannem. Deinde pervenimus in Boemiam, de qua absens fueramus undecim annis. Invenimus autem, quod aliquot annis ante mater nostra, dicta Elyzabeth, mortua erat. Ipsa vero vivente soror nostra secundogenita, filia sua, nomine Guta, missa erat in Franciam et copulata Iohanni, filio primogenito Philippi, regis Francie, cuius sororem nomine Blanczam habebamus in uxorem. Tercia vero soror nostra et ultima, nomine Anna, erat apud dictam sororem nostram in Francia temporibus illis JEt sic, cum venissemus in Boemiam, non invenimus nec patrem nec matrem nec fratrem nec sorores nec aliquem notum. Idioma quoque Boemicum ex to to oblivioni tradide-ramus, quod post redidicimus, ita ut loqueremur et intelligeremus ut alter 68 Boemus. Ex divina autem gracia non solum Boemicum, sed Gallicum, Lombardicum, Teutunicum et Latinům i ta loqui, scribere et legere scivi-mus, ut una lingua istarum sicut altera ad scribendum, legendum, loquen-dum et intelligendum nobis erat. Tunc pater noster procedens versus comitatum Luczemburgensem propter quandam guerram, quam gerebat cum duce Bravancie, ipse et college sui, videlicet Leodiensis episcopus, Iuliacensis marchio, Gerlenensis comes et quamplures alii, commisit nobis auctoritatem suam temporibus absencie sue in Boemia. Quod regnum invenimus ita desolatum, quod nec unum castrum inveni-mus liberum, quod non esset obligátům cum omnibus bonis regalibus, ita quod non habebamus ubi manere, nisi in domibus civitatum sicut alter civis. Castrum vero Pragense ita desolatum, destructum ac comminutum, quod a tempore Ottogari regis totum prostratum fuit usque ad terram. Ubi de novo palacium magnum et pulchrum cum magnis sumptibus edificari procuravimus, prout hodierna die apparet intuentibus. Tempore illo misimus pro uxore nostra, quia adhuc erat in Luczemburg. Que cum venisset, post unum annum habuit filiam primogenitam nomine Marga-retham. Illis autem temporibus dederat nobis pater noster marchionatum Moravie, et eodem titulo utebamur. Videns autem communitas de Boemia proborum virorum, quod eramus de antiqua stirpe regum Boemorum, diligentes nos dederunt nobis auxilium ad recuperanda castra et bona regalia. Tunc cum magnis sumptibus et laboribus recuperavimus castra Purglinum, Tyrzow, Liuchtenburg, Lutycz, Grecz, Pyesek, Necztyni, Zbyroh, Tachow, Trutnow in Boemia; in Moravia vero Luccow, Telcz, Weverzi, Olomucense, Brunense et Znoymense castra, et quamplura alia bona obligata et alienata a regno. Et habebamus multos paratos (militares) servientes, et prosperabatur regnum de die in diem, 70 diligebatque nos communitas bonorum, mali vero timenteSjprecavebant a malo, et iusticia sufficienter vigebat in regno, qu(amqu)am barones pro maiori parte effecti erant tyranni nec timebant regem, prout decebat, quia regnum inter se diviserant. Et sic tenuimus capitaneatum regni meliorando de die in diem per duos annos-JTempore illo tradidimus iunio-rem sororem nostram, nomine Annam, Ottoni, duci Austrie, in uxorem. Et in illis diebus mortuus est dux Karinthie, socer fratris nostri. Et cum frater noster debuisset accipere possessionem ducatus Karinthie et comita-tus Tyrolis post mortem ipsius, tunc fecerat occulte ligam Ludovicus, qui se gerebat pro imperatore, cum ducibus Austrie, Alberto videlicet et Ottone, ad dividendum dominium fratris nostri occulte et false, volens idem Ludovicus habere comitatum Tyrolis, duces vero (ducatum) Karinthie, inmemor Ludovicus et ingratus serviciorum patris nostri, que sibi exhibuerat in adepcione imperii, prout supra est scriptum. Dux vero Austrie, licet sororem nostram haberet, statim post obitum ducis Karinthie predicti per conspiracionem habitam secreto cum domino de Auf-steyn, qui erat capitaneus ex parte ducis tocius Karinthie, statim cum fratre suo habuerunt Karinthiam, quam idem de Aufsteyn eis libere tra-didit ac possessionem ei(s)dem dedit. Et sic frater noster perdidit ducatum Karinthie. Uli vero de comitatu Tyrolis noluerunt se subdere Ludovico, sed permanserunt in obediencia fratris nostri. Illis peractis venit pater noster in Boemiam et adduxit post se uxorem suam, quam receperat sibi in reginam, nomine Beatricem, filiam ducis de Burbon, de genere regum Francie; cum qua postea genuit unicum filium nomine Wenceslaum. Tunc mali et falsi consiliarii invaluerunt contra nos aput patrem nostrum, lucrum proprium pretendentes, tarn Boemi quam de comitatu Luczemburgensi. Accedentes patrem nostrum sibi suggesse-runt dicentes: "Domine, provideatis vobis! Filius vester habet in regno multa castra et magnam sequelam ex parte vestri. Unde si diu ita pre- 72 valebit, expellet vos, quando voluerit. Nam et ipse heres regni et de stirpe regum Boemie est, et multum diligitur a Boemis, vos autem estis advena." Hoc autem dicebant querentes l(ucr)um suum, ut ipsis commit-teret castra et bona predicta. Ipse autem in tantum assensit consiliis eorum, quod de nobis diffidebat, et propter hec abstulit nobis omnia castra et administracionem in Boemia et in marchionatu Moravie. Et sic nobis remansit solus titulus "marchio Moravie" sine re. Illo tempore equitabamus una dierum de Purglino in Pragam, volentes adire patrem nostrum, qui erat in Moravia. Et sic tarde venimus in castrum Pragense ad antiquam domum purgraviatus, ubi mansionem per aliquot annos feceramus, antequam palacium magnum fuerat edificatum. Et nocturno tempore deposuimus nos in lecto, et Bussco de Wilharticz senior in altero ante nos. Et erat magnus ignis in camera, quia tempus hiemale erat, multeque candele ardebant in camera, ita quod lumen suf-ficiens erat, et ianue et fenestre omnes erant clause. Et cum incepissemus dormire, tunc deambulabat nescio quid per cameram, ita quod ambo evigilavimus. Et fecimus dictum Busskonem surgere, ut videret, quid esset. Ipse autem surgens circumivit per cameram querens et nichil vidit nec quidquam potuit invenire. Tunc fecit maiorem ignem et plures candelas incendit et ivit ad ciffos, qui stabant pleni vino super bancas, et potavit et reposuit unum ciffum prope unam magnam candelam ardentem. Potacione facta tunc deposuit se iterum ad lectum. Et nos induti pallio nostro sedebamus in lecto et audiebamus ambulantem, videre tamen neminem poteramus. Et sic respi-cientes cum predicto Busskone super ciffos et candelas vidimus ciffum proiectum; et idem ciffus proiciebatur, nescimus per quern, ultra lectum Busconis de uno angulo camere usque in alteram in parietem, qui sic reverberatus a pariete cecidit in medium camere. Videntes hec territi 74 sumus nimium et semper ambulantem in camera audivimus, neminem autem vidimus. Post vero signati sancta cruce in Christi nomine usque in mane dormivimus. Et mane surgentes ciffum, prout proiectus erat, in medio camere invenimus et ea nostris familiaribus ad nos de mane venientibus ostendimus. Illo tempore misit nos pater noster cum pulchro exercitu super ducem Slezie nomine Polconem, dominum Munsterberiensem. Nam ille dux non erat princeps neque vasallus patris nostri et regni Boemie. Pater tarnen noster acquisierat civitatem Wratislaviensem per dominum Heinricum septimum, ducem Wratislaviensem, qui heredes non habebat. Et idem dux acceperat in donum Glacense territorium temporibus vite sue volu-itque pocius predictam civitatem ac ducatum patri nostro et corone regni Boemie perpetuo applicare quam fratri suo Boleslao dimittere, quia ipse et frater suus mutuo sibi inimicabantur. Postquam autem pater noster accepisset possessionem civitatis Wratislaviensis, omnes duces Slezie et Opuliensis subiecerunt se dicioni sue perpetuo ac corone regni Boemie, ut tuerentur et defenderentur a regibus Boemorum, exceptis duce Slezie, domino Swydnicensi et Polcone, domino Munsterberiensi. Cuius territorium devastavimus, prout in cronica scriptum est. Quod in tantum fuit devastatum, quod ipse coactus est mediantibus placit(i)s esse vasallus patris nostri ac corone regni Boemie sicut et alii duces. Hiis peractis arripuimus iter versus Ungariam ad patrem nostrum. Quern invenimus in Wissegrado super Danubio aput regem Karolum primum. Qui ante habuerat sororem patris nostri, ipsa vero defuncta receperat sororem regis Cracovie Kazomiri; cum qua genuerat tres filios: primo-genitum Ludovicum, secundum Andreám, tercium Stephanum. Ibique fecit idem rex Karolus pacem inter patrem nostrum et Cracovie regem, ita quod renunciaret pater noster iuri sibi debito in Inferiori Polonia, 76 scilicet Gneznensi et Kalixiensi et aliis inferioribus provinciis Polonie; rex vero Gracovie renunciavit patri nostro et regno Boemie pro se et successoribus suis, regibus Inferioris Polonie, in perpetuum de omni accione omnium (ducatuum) Slezie et Opulie et civitatis Wratislavie. Nam ante erat dissensio inter eos, quoniam avus noster Wenceslaus secundus, rex Boemie, possederat Inferiorem Poloniam predictam cum ducatibus Cracovie et Sand(o)merie racione unice filie Przemisl, regis Inferioris Polonie, ducis Cracovie et Sandomerie, quam acceperat in uxorem„ Qui Przemisl post mortem suam dederat avo nostro et corone regni Boemie in perpetuum tarn regnum quam ducatus possidendos. Kazomirus vero predictus erat patruus ipsius domine et dicebat se ius habere in regno Polonie Inferioris, asserendo, quod femina non posset hereditäre in regno. Et sic guerra a longis temporibus duraverat inter reges Boemie et Kazo-mirum ac patrem suum quondam Wladislaum nomine, reges Gracovie seu Inferioris Polonie. Sicque ilia guerra concordata fuit per predictum regem Ungarie. Qui propter hoc ligavit se et promisit esse in adiutorio patris nostri contra ducem Austrie, qui abstulerat fratri nostro ducatum Karinthie, et contra Ludovicum predictum. Hii autem fuerant in hac liga, scilicet pater noster, rex Ungarie, dux Bavarie Heinricus, qui soro-rem nostram habebat in uxorem. Eodem tempore misit nos pater noster in comitatum Tyrolis, ut eundem gubernaremus ac fratrem nostrum cum sua uxore, ipsis existentibus in etate puerili. Sicqu(e) euntes intromisimus nos de hiis, sicut pater noster commiserat nobis, fuimusque admissi ad regimen illius patrie per terrigenas comitatus supradicti. 78 Gapitulum XV Post aliquantulum temporis Iohannes rex et Karolus in Boemiam fuerunt reversi. Et rex Iohannes tocius regni administracionem tradidit in manus Karoli, hac tarnen condicione interposita, quod ipse Karolus deberet regi Iohanni quinque milia de parata pecunia ordinäre, et quod ipse rex Iohannes non deberet infra duos annos ad manendum in Boemia venire nec infra dictum terminům aliquam pecuniam a regno postulare. Hanc quidem pecuniam sibi per Karolum celeriter conquisitam accepit et in Franciam secessit. Post cuius recessum Karolus feliciter et satis industriose regni gessit gubernacula, et queque dissipata et distracta revocando in statum debitum disposuit ac reduxit. 138 Capitulum XX Post hoc rex Iohannes intravit curiam Avinionis ad papam Benedictum et cum eo practicavit in tantum, ut ipse coram omnibus electoribus vocatis insinuaret, qualiter Ludovicus de Bavaria non esset verus imperátor, cum ipse staret contra sacrosanctam Romanám ecclesiam, christiani-tatis matrem, et quendam fratrem Minorum ad coronandum se in papam posuisset. Et sic statim electores ad eleccionem procedentes Karolum, marchionem Moravie, in regem Romanorum felicibus auspiciis elegerunt. i58