1. Vix gratus esse videaris, si me nunc deserueris. 2. Quae vita fuisset Priamo de eventu suo si ab adulescentia scisset? 3. Cum rex tam repente occisus esset, crucem auream cum aliis clenodiis regalibus manus diripiens rapuit. 4. Maiores nostri non modo ut liberi essent, sed etiam ut imperarent, arma capiebant. 5. Quod si facere neglexerit, extunc excommunicationis sententiae sit subiectus. 6. Ubi ei plebano censum aequivalentem in loco alio comparaverimus, de quo plebanus fuerit contentus, a solutione dicti census penitus erimus liberi et soluti. 7. Cum vero Wenceslaus rex in Olomucz civitatem pervenisset ac in domo decani maioris ecclesiae maneret, fatum lamentabile iter inchoatum impedivit. 8. Interea nox proelium dirimit, quod nisi diremisset, Bohemi victores civitatis muros intravissent. 9. Si dictus castellanus hanc concessae libertatis paginam infregerit, nostrae vel successorum nostrorum camerae libram auri persolvat et amplius nihil iuris habeat in eisdem villis.