1. Dic, quis sis et a quo mittaris. 2. Non essemus pauperes, si nesciremus, quid esset paupertas. 3. His annis quid et quando in principatu Bohemiae per pium Boleslaum gestum sit, in chronicis non invenitur. 4. Nunc autem de fine imperatoris praedicti locuturus, quae hunc praecesserint signa, primum narrabo. 5. Etiam quaerebat, cur ego tam subito revertissem. 6. Agitur enim, non qua condicione victuri, sed victurine simus an perituri. 7. Non dubitabam, quin meas litteras libenter lecturas esses. 8. Nemo erat, quin hoc se audivisse aut vidisse diceret. 9. Adalbertus dimissa Pragensi ecclesia Romam petivit et apostolicum, quid facturus eeset, consuluit. 10. Et quoniam haec antiquis referuntur evenisse temporibus, utrum sint facta an ficta, lectoris iudicio relinquimus. 11. Quid Adalberto eius populus responderit, aut quam ob causam eum non receperit, vel ad quas gentes inde transierit, quantae etiam frugalitatis omnibus diebus sui episcopatus fuerit, quanta morum honestate enituerit, scire poterit, qui vitam eius seu passionem legerit.