1. Quae vita fuisset Priamo de eventu suo si ab adulescentia scisset? 2. Cum rex tam repente occisus esset, crucem auream cum aliis clenodiis regalibus manus diripiens rapuit. 3. Maiores nostri non modo ut liberi essent, sed etiam ut imperarent, arma capiebant. 4. Quod si facere neglexerit, extunc excommunicationis sententiae sit subiectus. 5. Ubi ei plebano censum aequivalentem in loco alio comparaverimus, de quo plebanus fuerit contentus, a solutione dicti census penitus erimus liberi et soluti. 6. Cum vero Wenceslaus rex in Olomucz civitatem pervenisset ac in domo decani maioris ecclesiae maneret, fatum lamentabile iter inchoatum impedivit. 7. Interea nox proelium dirimit, quod nisi diremisset, Bohemi victores civitatis muros intravissent. 8. Si dictus castellanus hanc concessae libertatis paginam infregerit, nostrae vel successorum nostrorum camerae libram auri persolvat et amplius nihil iuris habeat in eisdem villis. Euangelium secundum Iohannem 13, 1-16 1. Ante diem autem festum Paschae, sciens Iesus, quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. 2. Et in cena, cum diabolus iam misisset in corde, ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis, 3. sciens, quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit, 4. surgit a cena et ponit vestimenta sua et, cum accepisset linteum, praecinxit se. 5. Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus. 6. Venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus: “Domine, tu mihi lavas pedes?” 7. Respondit Iesus et dicit ei: “Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea.”