Četba k Úvodu do studia středověké latiny (9. přednáška) Vita et passio sancti Wenceslai et sancte Ludmile ave eius (tzv. Kristiánova legenda) Incipit vita et passio sancti Wenceslai et sancte Ludmile ave eius. (Prologus) Domino et ter beato sancte ecclesie Dei Pragensis secundo pontifici Adalberto humillimus et omnium monachorum nec dicendus infimus frater, solo nomine Christianus, in Christo Iesu prosperis successibus ad vota pollere. Passionem beati Wenceslai simul cum ava sua beate memorie Liudmila, qui velut nova sidera lumine virtutum suarum patriam suam Bohemiam cum omni simul gente irradiant, diversis composicionibus et non pleniter disertam reperiens, dignum duxi, ut vestram sanctitatem, qui ex eodem tramite lineam propaginis trahitis, adirem, quo ex iussione vestra simul et licencia aliquo modo eam corrigerem, vel si qua deessent, hos, qui adhuc superstites essent, senes seu religiosos quosque, qui eorum gesta vel acie oculorum hausissent seu auditu aliorum narracione comperissent, percontarer atque hec adderem. Quod eciam sollicitus fui agere non iactancie cuiusdam causa, quippe cum omnimodis imperitus sim sermone et ab omni lepore verborum extraneus quamvis si hec cuncta in promptu forent, moles tamen peccaminum ad merita tantorum propalanda devitaret. Sed quia inepcie nostre simul et pigricie maxime sunt, studiaque nostra, studiis scolasticorum comparata, studia esse desistunt, non desperans de venia ob enormitatem criminum, prout vires suffecerint, ex adiuvamine ipsorum sanctorum confidens, ut se res habeat, aggrediar exarare stilo. Sed in primis hoc dicendum, quomodo si talium tamque precipuorum sanctorum atque ydoneorum testium Christi gleba in partibus Lutheringorum seu Carlingorum ceterarum vel Christianorum gencium contineretur, insignium miraculorum virtutibus vernans, olim gesta hec aureis, ut ita dixerim, apicibus depinxissent, responsoriorum cantilenam cum antifonis, adiectis sermonum exortacionibus, decorassent, cum plurimorum menibus cenobiorum, quamvis ipsi horum similium [sanctorum] martyrum, confessorum, virginum reliquorumque sanctorum exultent possidere venerabilia pignora. At nos horum carentes cunctorum, hos, ut ita fatear, post Deum solos habentes, quasi indigne tractamus eorumque de die in diem indigni virtutes videntes, veluti increduli manemus, eis servire dissimulamus. Hactenus de nostra desidia dixisse sufficiat. Nunc vos deprecor, pontifex inclite et nepos carissime, ut qui me immeritum hoc opus subire fecistis, precibus aput communem patronum iuvetis, ut qui vos meritis suis ad pontificale decus conscendere statuit, dum vobis in futuro aput Christum dominum coronam glorie pro reportato lucro de creditis ovibus acquisierit, nobis saltem veniam criminum impetrare dignetur. Vestra eciam illustri sapiencia, quod nostra fatuitas insipienter ebullivit, obnixe petimus oblitterari atque doctrina vestra decorari. Auctoritate eciam vestra hec eadem firmare dignemini, quo saltem per parrochiam vestram scribatur legaturque. Hiis itaque breviter prelibatis, ad gesta eadem propalanda accingamur, tam meritis beati martyris quam precibus vestris suffulti, auxiliante domino nostro et salvatore Iesu Christo. Cap. 1. Moravia, regio Sclavorum, antiquis temporibus fama memorante creditur et noscitur Christi fidem percepisse, Augustini, magnifici doctoris, ut aiunt, temporibus. Bulgri vel Bulgarii attamen longe ante eadem potiti referuntur gracia. Siquidem Quirillus quidam, nacione Grecus, tam Latinis quam ipsis Grecorum apicibus instructus, postquam Bulgri crediderant, aggressus est in nomine sancte Trinitatis et individue Unitatis eciam supradicte genti, Moravie degenti, fidem domini nostri Iesu Christi predicare. Et cooperante divina gracia, postquam illos Christo lucratus erat, eciam apices vel caracteres novas comperit et vetus novumque testamentum pluraque alia de Greco seu Latino sermone Sclavonicam in linguam transtulit. Missas preterea ceterasque canonicas horas in ecclesia publica voce resonare statuit, quod et usque hodie in partibus Sclavorum a pluribus agitur, maxime in Bulgariis, multeque ex hoc anime Christo domino acquiruntur. Cumque quodam tempore memoratus Quirillus Romam causa oracionis adisset, a summo pontifice vel a reliquis sapientibus et rectoribus ecclesie redarguitur, ut quid contra statuta canonum ausus fuerit missarum sollempnia instituere canere Sclavonica lingua. Illo humiliter satisfaciente illis nec omnino mitigare eos valente, arrepto psalterio versum psalmigraphi in medium recitavit, quo dicitur: Omnis spiritus laudet Dominum. Et ipse versui alludens: Si, inquit, omnis spiritus laudet Dominum, cur me, patres electi, prohibetis missarum celebritatem modulare Sclavonice seu alia queque de Latino vel Greco verbo eorum vertere in sermonem? Si enim quivissem ullomodo subvenire populo illi, ut ceteris nacionibus, lingua Latina vel Greca, omnimodo id non presumpsissem. Sed cernens populum dure cervicis fore et omnino ydiotas et ignaros viarum Dei, solum hoc ingenium Omnipotente cordi meo inspirante comperi, per quod eciam multos illi acquisivi. Quapropter ignoscite mihi, patres et domini, siquidem et beatus Paulus apostolus, doctor gencium, in epistola ad Corinthios inquit: Loqui linguis nolite prohibere. At illi hec audientes et admirantes tanti viri fidem, auctoritate sua statuunt et firmant suprascripto sermone partibus in illis missarum sollempnia ceterasve canonicas horas ymnizari.