Četba k přednášce Úvod do studia středověké latiny (3. přednáška) Vita Caroli IV ab ipso conscripta cap. 4. Tempore illo misit pater meus in comitatum Luczemburgensem pro me. Ego autem arripui iter per civitatem Metensem, per ducatum Lothringie, per Burgundiam et Sabaudiani usque in civitatem Lausanensem super lacu. Deinde transivi montes Brige et veni in territorium Novariense et abinde veni in parasceve in civitatem Papie, quam tenebat pater meus. In die autem pasche, scilicet tercia die postquam veneram, intoxicata fuit familia mea, et ego divina me gracia protegente evasi, quia missa magna prolixe agebatur, et communicaveram in eadem et nolui comedere ante missam. Cum autem irem ad prandium, dictum fuit michi, quod familia mea subito in infirmitatem ceciderit, et specialiter illi, qui ante prandium comederant. Ego autem sedens in mensa comedere nolui, et eramus omnes territi. Et sic aspiciens, vidi hominem pulchrum et agilem, quem non cognovi, qui deambulabat coram mensa, fingens se mutum. De quo habita suspicione ipsum captivare feci. Qui post multa tormenta tercia die locutus est et confessus fuit, quod ipse in coquina cibariis toxicum immiserat de iussu et procuracione Luce(ni)i vicecomitis Mediolanensis. De illo autem toxico fuerunt mortui: Iohannes dominus Berge, magister curie mee, Iohannes de Honkirin, Symon de Keyla, qui deserviebat mense mee, et quamplures alii. Ego autem manebam illo tempore in monasterio sancti Augustini, ubi corpus suum iacet in Papia, de quo monasterio expulerat Ludovicus de Bavaria abbatem et canonicos regulares illius monasterii; quos ego revocans in predictum monasterium introduxi. Quod monasterium post obitum illorum fratrum papa Iohannes Augustinensibus, quorum ordo hodierna die possidet, contulit, dominante patre meo, quibus pater meus possessionem tradidit. Deinde ivi ad patrem meum in civitatem Parmensem, et eram intrans annum sextum decimum. Pater autem meus commisit regimen omnium illorum et tuicionem mei domino Ludovico de comitibus Sabaudie, qui erat socer Aczonis Vicecomitis et gubernatoris Mediolanensis. Recedens de Pa(rm)a ivit in Franciam et tradidit filiam suam secundogenitam, sororem meam, nomine Gutam, Iohanni, filio primogenito Philippi, regis Francie. Primogenitam autem Margaretam habebat Heinricus, dux Bavarie. cap. 8. Post hec pater noster videns, quod expense sibi deficiebant et guerram ulterius ferre contra predictos dominos Lombardie non posset, cogitavit de recessu suo et volebat nobis committere easdem civitates et guerram. Nos vero recusavimus, quia cum honore conservare non poteramus. Tunc data nobis licencia recedendi premisit nos versus Boemiam. Et, receptis treugis cum inimicis nostris, transivimus per territorium Mantuanum in Veronam, abinde in comitatum Tyrolis, ubi invenimus fratrem nostrum nomine Iohannem, quem pater noster copulaverat filie ducis Karinthie comitisque Tyrolis. Qui dux, socer fratris nostri, habuerat prius sororem matris nostre nomine Annam, prout superius scriptum est. Post obitum vero eius receperat uxorem sororem ducis de Brunswich, cum qua predictam filiam habuerat nomine Margaretham. Et cum eadem dederat fratri nostro post obitum suum ducatum Karinthie et comitatum Tyrolis; nam prole masculina carebat. Et sic pax facta erat inter eum et patrem nostrum, quia ante erant inimici propter expulsionem eiusdem ducis, quem pater noster expulerat de Boemia, prout superius scriptum est. Deinde transivimus per Bavariam, ubi invenimus sororem nostram seniorem nomine Margaretham, que unicum filium habebat cum Heinrico, duce Bavarie, nomine Iohannem. Deinde pervenimus in Boemiam, de qua absens fueramus undecim annis. Invenimus autem, quod aliquot annis ante mater nostra, dicta Elyzabeth, mortua erat. Ipsa vero vivente soror nostra secundogenita, filia sua, nomine Guta, missa erat in Franciam et copulata Iohanni, filio primogenito Philippi, regis Francie, cuius sororem nomine Blanczam habebamus in uxorem. Tercia vero soror nostra et ultima, nomine Anna, erat apud dictam sororem nostram in Francia temporibus illis. Et sic, cum venissemus in Boemiam, non invenimus nec patrem nec matrem nec fratrem nec sorores nec aliquem notum. Idioma quoque Boemicum ex toto oblivioni tradideramus, quod post redidicimus, ita ut loqueremur et intelligeremus ut alter Boemus. Ex divina autem gracia non solum Boemicum, sed Gallicum, Lombardicum, Teutunicum et Latinum ita loqui, scribere et legere scivimus, ut una lingua istarum sicut altera ad scribendum, legendum, loquendum et intelligendum nobis erat.