CAESARIUS Z HEISTERBACHU, DIALOGUS MIRACULORUM Liber X. De miraculis Capitulum LXVIII. Item de bufone qui in phyala bibuli sacerdotis repertus est In Berge villa Dioecisis Coloniensis sacerdos quidam celebrat, homo satis mirabilis, et gulae totus deditus. Nolo eum nominare; spero quod adhuc vitam suam debeat emendare. Huic consuetudo est tempore aestivo, propter incitamenta gulae, tantum in phyalis bibere, id est in scyphis vitreis. Die quadam phyalam suam vino repletam tollens, cum nescio cui illam ad potandum porrigeret, bufo magnus fundo insedit. De qua visione valde terri mirabantur, quomodo corpus tam grande intrare potuisset, cum eidem vasi quod inferius diffundebatur esset collum longum et exile nimis. Cumque sacerdos non posset vermem eicere neque vas vellet frangere, in locum unde illud tulerat reposuit et post horam reversus, nihil in eo reperit. Nimirum liquor ille miraculose conversus fuerat in vermem horridum, ut eius exemplo sacerdos abhorreret ebrietatem. Liber XII. De praemio mortuorum Capitulum XLVI. De scholare, cuius anima in specie columbae assumpta est In civitate Bonnensi quaedam inclusa erat habitans, religiosa satis atque devota. Haec cum nocte quadam rimulis cellae suae splendorem immitti cerneret, et diem esse putaret, territa propter horas nondum dictas, surrexit, fenestram versus cimiterium aperuit; et ecce iuxta caput sepulchri cuiusdam scholaris recenter illuc sepulti, miri decoris feminam stare conspexit. Gloria corporis eius eandem lucem creaverat. Stabat et columba nivea super tumulum, quam illa rapiens misit in sinum suum. Inclusa vero licet iam intelligeret quae esset, tamen cum reverentia quaenam foret requisivit. Cui illa: Ego sum mater Christi et animam scholaris huius, qui vere martyr est, tollere veni. Revera scholares, si innocenter vivunt, et libenter discunt, martyres sunt. Quod si postea artes doctas in caritate, maxime in Dei servitio exercuerint, magnam ex hoc mercedem consequentur. De hoc audias exemplum.