200 MACHINAMENTA FRANCI CONSTRUUNT [38.] Tunc seniores nostri ordinaverunt quomodo ingeniare possent civitatem, ut ad adorandum nostri Salvatoris intrarent Sepulcrum, feceruntque duo lignea castra et alia plura machinamenta1. Dux Godefridus suum fecit castrum cum machinis et Raimundus" comes6 similiter, quibus* de longinquis terris attrahe-bantd ligna2. Saraceni igiture, videntes nostros facien-tes has machinas, mirabiliter muniebant-f civitatem et turres nocte accrescebant. Videntes autem nostri seniores ex qua parte esset ci-vitas magis languida, illuc in quadam nocte sabbati*3 deportaverunt nostram machinam et ligneum castrum in orientalem partem4. Summo autem diluculo erexe-runt eaA et aptaverunt et ornaverunt castrum in ima et na et ma feria5. Comes' namque Sfancti] Egidii a me-ridiana plaga reficiebat suam machinam. Interea in tanta pressura sitis fuimus districti * ut unus homo no n posset pro uno denario6 ad sufficenciam habere aquam aut exstinguere sitim suam. Nocte vero ac die, in iva et va feria7, mirabiliter* ag-gredimur civitatemm ex omni parte"; sed, antequam invaderemus earn, ordinaverunt episcopi et sacerdotesT predicando et commonendo omnes, ut processionem 202 HIERUSALEM CRUCESIGNATI EXPUGNANT Deo in circuitu Hierusalem celebrarent et orationes atque elemosinas" et jejunia fideliter facerent4. Sexta vero feria2, summo mane, undique aggredimur urbem et nichil ei nocere potuimus; eramusque omnes stupefacti ac in nimio pavore. Appropinquante autem hora, scilicet in qua Dominus noster Ihesus Chrisms dignatus est pro nobis sufferre patibulum crucis3, nostri milites fortiter pugnabant in castello4, videlicet dux Godefridus et comes Eustachius, frater ejus. Tunc as-cendit quidam miles ex nostris, Letholdus63 nomine, super murum urbis. Mox vero, ut ascendit, omnes defensors civitatis fugerunt per muros et per civitatem nostrique subsecuti persequebantur eos occidendo et detruncando usque ad templům Salomonis6 ibique talis occisio fuit, ut nostri in sanguine illorum pedes usque ad cavillas mitterent7. At Raimundus comes a meridie conduxit suum exer-citum et castellumc usque prope murum. Sed inter cas-tellum et murum erat quedam fovea d\ feceruntque pre- 204 DE SARRACENORUM TRUCIDATIONE conari ut, si quisain illamfoveam portasset in petras6, unum haberet denarium. Perduravit hec impletio per in dies et noctes1; tandem, plena fovea, conduxerunt castellum juxta murum. Illi autem qui intus erant mirabiliter preliabantur cum nostris igne2 et lapidibus. Audiens itaque comes quod Franci essent in urbec, suis dixit hominibus : « Quid tardatis? Ecce omnes Francigene sunt jam in urbe3. » Ammiralius itaque qui erat in Turri David4 reddidit se comiti eique aperuitportam ubi peregrini persolvere solebant tributa5. Intrantes autem civitatem, nostri peregrini persequebantur et occidebant Saracenos usque ad templům Salomonis, in quo congregati dederunt nostris maximum bellum per totum diem, ita ut sanguis illorum d per totum templům flueret6. Tandem, superatis paganis, apprehenderunt nostri masculos etfeminas sat in templo et occiderunt quos voluerunt et quos volue-runt retinuerunt vivos. Super vero templům* Salomonis7 erat maxima paganorum congregatio utriusque sexus quibus Tancredus et Gaston de Been-''8 dederunt sua vexilla9. Mox cucurrerunt per universam urbem, capientes aurum et argentum, equos et mulos domos-que plenas omnibus bonis. 206 DUX GODEFRIDUS PRINCEPS ELIGITUR Venerunt autem nostri gaudentes" et pre nimio gau-dio plorantes ad nostri Salvatoris Ihesu sepulchrum adorandum4 etreddiderunt ei capitale debitum62. Mane autem facto3, ascenderunt nostri caute supra tectum templi et invaserunt Saracenos masculos et feminas, decollantes eos nudis ensibus; alii vero dabant se pre-cipites e templo°. Hoc videns Tancredus iratus est nimis.