Iordanis Romana et Getica. Ed. T. Mommsen. MGH AA V.1. Berlin 1882, s. 109-110 (kapitola 38). XXXVIII Convernere partes, ut diximus, in campos Catalaunicos. erat autem positio loci declivi tumore in editum collis excrescens. quem uterque cupiens exercitus obtinere, quia loci oportunitas non parvum beneficium confert, dextram partem Hunni cum suis, sinistram Romani et Vesegothae cum auxiliariis occuparunt, relictoque de cacumine eius iugo certamen ineunt. dextrum itaque cornum cum Vesegothis Theoderidus tenebat, sinistrum Aetius cum Romanis, conlocantes in medio Sanguibanum, quem superius rettulimus praefuisse Alanis, providentes cautioni militari, ut eum, de cuius animo minus praesumebant, fidelium turba concluderent. facile namque adsumit pugnandi necessitatem, cui fugiendi inponitur difficultas. e diverso vero fuit Hunnorum acies ordinata, ut in medio Attila cum suis fortissimi locaretur, sibi potius rex hac ordinatione prospiciens, quatenus inter gentis suae rubor positus ab imminenti periculo redderetur exceptus. cornua vero eius multiplices populi et diversae nationes, quos dicioni suae subdiderat, ambiebant. inter quos Ostrogotharum praeminebat exercitus Valamire et Theodemire et Videmire germanis ductantibus, ipso etiam rege, cui tunc serviebant, nobilioribus, quia Amalorum generis eos potentia inlustrabat; eratque et Gepidarum agmini innumerabili rex ille famosissimus Ardaricus, qui ob nimiam suam fidelitatem erga Attila eius consiliis intererat. nam perpendens Attila sagacitate sua, eum et Valamerem, Ostrogotharum regem, super ceteros regulos diligebat. erat namque Valamir secreti tenax, blandus alloquio, dolis gnarus; Ardaricus fide consilio, ut diximus, clarus. quibus non inmerito contra parentes Vesegothas debuit credere pugnaturis. reliqua autem, si dici fas est, turba regum diversarumque nationum ductores ac si satellites notibus Attilae atendebant, et ubi oculo annuisset, absque aliqua murmuratione cum timore et tremore unusquisque adstabat, aut certe, quod iussus fuerat, exequebatur. solus Attila rex omnium regum super omnes et pro omnibus sollicitus erat. fit ergo de loci, quem diximus, oportunitate certamen. Překlad: Chrestomatie k světovým dějinám feudalismu I. Praha 1962, s. 18-19, č. 9 (více vydání, různé strany a číslování).