Četba k semináři Středověké encyklopedie 3. Isidor ze Sevilly, Etymologiae Lib. I., Caput XXIX. DE ETYMOLOGIA. [1] Etymologia est origo vocabulorum, cum vis verbi vel nominis per interpretationem colligitur. Hanc Aristoteles sumbolon, Cicero adnotationem nominavit, quia nomina et verba rerum nota facit exemplo posito; utputa «flumen,» quia fluendo crevit, a fluendo dictum. [2] Cuius cognitio saepe usum necessarium habet in interpretatione sua. Nam dum videris unde ortum est nomen, citius vim eius intellegis. Omnis enim rei inspectio etymologia cognita planior est. Non autem omnia nomina a veteribus secundum naturam inposita sunt, sed quaedam et secundum placitum, sicut et nos servis et possessionibus interdum secundum quod placet nostrae voluntati nomina damus. [3] Hinc est quod omnium nominum etymologiae non reperiuntur, quia quaedam non secundum qualitatem, qua genita sunt, sed iuxta arbitrium humanae voluntatis vocabula acceperunt. Sunt autem etymologiae nominum aut ex causa datae, ut «reges» a [regendo et] recte agendo, aut ex origine, ut «homo,» quia sit ex humo, aut ex contrariis ut a lavando «lutum,» dum lutum non sit mundum, et «lucus,» quia umbra opacus parum luceat. [4] Quaedam etiam facta sunt ex nominum derivatione, ut a prudentia «prudens»; quaedam etiam ex vocibus, ut a garrulitate «garrulus»; quaedam ex Graeca etymologia orta et declinata sunt in Latinum, ut «silva,» «domus.» [5] Alia quoque ex nominibus locorum, urbium, [vel] fluminum traxerunt vocabula. Multa etiam ex diversarum gentium sermone vocantur. Unde et origo eorum vix cernitur. Sunt enim pleraque barbara nomina et incognita Latinis et Graecis. Hrabanus Maurus, De rerum naturis, kniha 15, kap. 1 Kniha 14, kap. 3 De viis Viae, ipsa spatia angusta, quae inter vicos sunt. Via in bonam vel malam partem posita reperitur. In bonam, ubi Dominus ait: Ego sum via, veritas et vita. Et Psalmista: Viam, inquit, veritatis elegi, hoc est, doctrinam veritatis. E contrario est alia via, de qua idem propheta deprecans Dominum ait: Viam iniquitatis amove a me, et in lege tua miserere mei. Et in Salomone de meretrice scriptum est: Via, inquit, inferi domus ejus. Item viarum nomine exprimuntur, de quibus Dominus per prophetam ait: Unumquemque juxta vias suas judicabo, dicit Dominus Deus. Dicitur arcta et angusta via, quae ducit ad vitam: lata et spatiosa, quae ducit ad mortem. Via vita praesens, ut in Evangelio: Esto consentiens adversario tuo cito, dum es cum eo in via. Via, libri legis et prophetarum, ut in Jeremia: super vias state et videte et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona. Semita, praecepta divina, ut in psalmo: Deduc me in semita mandatorum tuorum. Kniha 14., kap. 5, De cloacis Cloacae dictae, quod his percolantur aquae. Has primum Romae fecisse dicunt Tarquinium Priscum, ut quoties pluviarum inundatio existeret, per eas extra civitatem emitterentur, ne maximis perpetuisque tempestatibus planitiem vel fundamenta urbium strages aquarum subverteret. Imbuli uel quia sub uolumina sunt, uel quia sub his ambulant. Sunt enim portici hinc inde platearum. Kniha 15, kap. 1, De philosophis gentium Philosophi graeca appellatione vocantur, qui latine amatores sapientiae interpretantur. Est enim Philosophus, qui divinarum et humanarum rerum scientiam habet. Omnem bene vivendi tramitem tenet. Nomen philosophorum primum a Pythagora fertur exortum. Nam dum antea graeci veteres Sophistas, id est, sapientes, aut doctores sapientiae semetipsos jactantius nominarent, iste interrogatus, quid profiteretur, verecundo nomine philosophum, id est, amatorem sapientiae se esse respondit: quoniam sapientem profiteri arrogantissimum videbatur. Ita deinceps posteris placuit, ut quantalibet de rebus ad sapientiam pertinentibus doctrina quisque vel sibi vel aliis videretur excellere, non nisi philosophus vocaretur. Iidem autem philosophi triplici genere dividuntur. Nam aut physici sunt, aut ethici, aut logici. Physici dicti, quia de naturis tractant: natura quippe graece physis vocatur. Ethici, quia de moribus tractant. Mos enim apud Graecos ethos appellatur. Logici autem, quia in naturis et in moribus rationem adjungunt: ratio enim graece logos dicitur. Dividitur autem Physica in septem partes, hoc est, Arithmeticam, Astronomiam, Astrologiam, Mechaniam, Medicinam, Geometriam et Musicam. Arithmetica est numerorum scientia. Astronomia est ex astrorum, qua oriuntur et occidunt astra. Astrologia est astrorum ratio et natura et potestas, coelique conversatio. Mechania est peritia fabricae artis in metallis et in lignis et lapidibus. Medicina est scientia curationum, ad temperamentum et salutem corporis inventa. Geometria est disciplina mensurandi spatia locorum, et magnitudines corporum. Musica est divisio sonorum, et vocum varietas, est modulatio canendi. Ethica autem dividitur in quatuor partes, hoc est, in prudentiam, justitiam, fortitudinem et temperantiam. Prudentia in agnitionem veritatis inducit hominem. Justitia dilectionem Dei et proximi servat. Fortitudo vincit adversa, mortemque contemnit. Temperantia vitiosas voluptates reprimit, et omnia moderatur. Logica autem dividitur in duas species, hoc est Dialecticam et Rhetoricam. Dialectica est disputatio acuta, verum distinguens a falso. Rhetorica est disciplina ad persuadendum quaeque idonea. Divisi sunt autem ipsi philosophi in haeresibus suis, habentes quidam nomina ex auctoribus: ut Platonici, Epicurei, Pythagorici: alii a locis conventiculorum et stationum suarum, ut Peripatetici, Stoici, Academici. Platonici a Platone. Hi animarum creatorem esse Deum, corporum angelos asserunt: per multos annorum circulos in diversa corpora redire animas dicunt.