Četba k semináři Středověké encyklopedie 4. Honorius Augustodunensis, Imago mundi lib. 1, cap. 1, De forma mundi – Etymologia mundi – Figura mundi qualis Mundus dicitur quasi undique motus. est enim in perpetuo motu. huius figura est in modum pile rotunda sed instar ovi elementis distincta. ovum quippe exterius testa undique ambitur teste albumen albumini vitellum vitello gutta pinguedinis includitur. sic mundus undique celo ut testa circumdatur celo vero purus ether ut albumen etheri turbidus aer ut vitellum aeri terra ut pinguedinis gutta includitur. lib. 1., cap. 53, De aqua calida et cum omnis aqua aut dulcis sit aut salsa videndum unde quedam erumpat calida vel putida. sunt quidam specus subterrenei naturaliter sulphure pleni. in his cum ventus concipitur eius afflatu sulphur accenditur. quod incendium etiam eructant quedam loca ut fit in Sicilia. cum ergo aqua per hec ignea currit calorem et putorem inde trahit. et si prope hunc locum erumpit flammivoma ebullit. si autem longius recesserit vix tepescit deinde penitus frigescit. lib. 2., cap. 32, De septem temporibus noctis habet autem nox .vii.tempora videlicet crepusculum vesperum conticinium intempestum gallicinium matutinum diluculum. crepusculum est dubia lux creperum enim dicitur dubium. est autem inter tenebras et lucem. vesperum a stella que Vesper nominatur. conticinium cum omnia conticent id est silent. intempestum media nox cum non est tempus operandi. gallicinium cum galli cantant. matutinum cum mane aurora adventat. diluculum incipiens diei lux. lib. 2, cap. 36-48, De mensibus Romanorum 36. Romulus Romanis .x.menses ordinavit quorum primum Martium a Marte qui in hoc mense in frigia natus est nominavit cuius se filium falso predicavit. decimus vero Decembrem appellavit. Numa vero Pompilius .ii. Ianuarium scilicet et Februarium adiecit. sunt autem menses Romanorum ab idolis a rebus a regibus a numeris dicti. 37. primus Ianuarius dicitur a Iano deo principii eo quod hic mensis est principium anni. dicitur et a Ianua eo quod per eum intret annus. 38. secundus Februarius a Februo id est Plutone deo infernali cui hoc mense sacrificabant dum civitatem in eius honore luminibus lustrabant. dicitur etiam a febre id est a frigore quia frigidum est illud tempus. 39. tertius Martius a Marte deo belli Patre Romuli auctoris Romane gentis cui Marti milites hoc mense sacrificabant. dicitur etiam a maribus eo quod cuncta animantia tunc mares desiderent. 40. quartus Aprilis ab Afrodisi vel Afrili id est Venere dea amoris cui consecratus erat hic mensis. dicitur etiam quasi aperilis eo quod aperiat terram in flores. 41. quintus Maius a Maio id est Iove quasi a maiestate sive a Maia matre Mercurii cui mercatores hoc mense sacrificabant. dicitur etiam a maioribus scilicet principibus Romanorum qui hoc mense Iovi immolabant. 42. sextus est Iunius a Iunone dea regni dictus cui erat consecratus. dicitur etiam a iunioribus qui armis Romam defendebant et regni fastigium eIunone affectabant. 43. septimus est Iulius a Iulio Cesare qui in hoc mense imperator creatus et in deum est relatus. hic prius Quintilis dicebatur eo quod quintus esset a Martio qui primus erat institutus a Romulo. 44. octavus Augustus ab Augusto Cesare qui in hoc mense victor exstitit et Romanum imperium adauxit ideoque deitatem promeruit. hic prius Sextilis est dictus eo quod a primo Martio esset sextus. 45. nonus September quasi septimus imber. 46. decimus October quasi octavus imber. 47. undecimus November quasi nonus imber. 48. duodecimus December quasi decimus imber. sunt enim hi menses pluviales et ideo nomen a numero et imbre habentes. lib. 2, cap. 58, De elementis quatuor quoque elementa qualitatibus .iiii. temporum connectuntur. terre namque sicce et frigida autumno, aqua frigida et humida hiemi, aer humidus et calidus veri, ignis calidus et siccus estati colligatur. lib. 2, cap. 59, De homine microcosmo hisdem qualitatibus est humanum corpus temperatum, unde et microcosmus id est minor mundus appellatur. sanguis namque qui vere crescit est humidus et calidus. et hic viget in infantibus. colera rubea crescens in estate est calida et sicca. et hec habundat in iuvenibus. melancolia id est colera nigra crescens autumno in provectioribus. flegmata que hieme dominantur in senibus. in quibus sanguis pollet sunt hilares misericordes ridentes loquaces. in quibus colera rubea sunt macilenti voraces veloces audaces iracundi agiles. in quibus nigra colera stabiles graves compositi moribus et dolosi sunt. in quibus flegmata tardi somnolenti obliviosi sunt.