Dies ire, dies illa solvet seclum in favilla, teste David cum Sibylla. Quantus tremor est futurus, quando iudex est venturus cuncta stricte discussurus! Tuba mirum spargens sonum per sepulchra regionum, coget omnes ante thronum. Mors stupebit et natura, cum resurget creatura iudicanti responsura. Liber scriptus proferetur, in quo totum continetur unde mundus iudicetur. Iudex ergo cum sedebit, quicquid latet apparebit: nil inultum remanebit. Quid sum miser tunc dicturus? Quem patronum rogaturus, cum vix iustus sit securus? Rex tremende maiestatis, qui salvandos salvas gratis, salva me, fons pietatis. Recordare, Iesu pie, quod sum causa tue vie: ne me perdas illa die. Querens me sedisti lassus: redemisti crucem passus: tantus labor non sit cassus. Iuste iudex ulcionis, donum fac remissionis, ante diem racionis Ingemisco, tamquam reus, culpa rubet vultus meus, supplicanti parce Deus. Qui Mariam absolvisti et latronem exaudisti, michi quoque spem dedisti. Preces mee non sunt dignae, sed tu, bonus, fac benigne, ne perenni cremer igne. Inter oves locum presta et ab haedis me sequestra, statuens in parte dextra. Confutatis maledictis, flammis acribus addictis voca me cum benedictis. Oro supplex et acclinis, cor contritum quasi cinis: gere curam mei finis. Lacrimosa dies illa, qua resurget ex favilla iudicandus homo reus: Huic ergo parce, Deus. Pie Iesu Domine, dona eis requiem. Amen.