Biblia Sacra iuxta vulgatam versionem Genesis 2, 15–25: 15 Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum; 16 praecepitque ei dicens: Ex omni ligno paradisi comede; 17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas; in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris. 18 Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum; faciamus ei adiutorium simile sibi. 19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret, quid vocaret ea; omne enim, quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen eius. 20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae; Adae vero non inveniebatur adiutor similis eius. 21 Inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea. 22 Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam. 23 Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea; haec vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est. 24 Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una. 25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor eius; et non erubescebant. Genesis 3, 1–19: 1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae, quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur praecepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi? 2 Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur; 3 de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. 4 Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini. 5 Scit enim Deus, quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. 6 Vidit igitur mulier, quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile; et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo, qui comedit. 7 Et aperti sunt oculi amborum; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata. 8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. 9 Vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei: Ubi es? 10 Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. 11 Cui dixit: Quis enim indicavit tibi, quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo praeceperam tibi ne comederes, comedisti? 12 Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. 13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti ? Quae respondit: Serpens decepit me et comedi. 14 Et ait Dominus Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae; super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitae tuae. 15 Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius; ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius. 16 Mulieri quoque dixit: Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos; in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui. 17 Adae vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo; in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae. 18 Spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbam terrae. 19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram, de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris.