De sanctis Eboracensis ecclesiae (MGH, PA Carolini I, ed. Ernestus Dümmler) 1525 Tradidit ast alio caras super omnia gazas Librorum nato, patri qui semper adhaesit, Doctrinae sitiens haurire fluenta suetus: Cuius si curas proprium cognoscere nomen, Fronte sua statim praesentia carmina prodent. 1530 His divisit opes diversis sortibus; illi Ecclesiae regimen, thesauros rura, talenta: Huic sophiae specimen, studium sedemque, librosque, Undique quos clarus collegerat ante magister, Egregias condens uno sub culmine gazas. 1535 Illic invenies veterum vestigia patrum, Quidquid habet pro se Latio Romanus in orbe, Graecia vel quidquid transmisit clara Latinis, Hebraicus vel quod populus bibit imbre superno, Africa lucifluo vel quidquid lumine sparsit. 1540 Quod pater Hieronymus, quod sensit Hilarius atque Ambrosius praesul, simul Augustinus, et ipse Sanctus Athanasius, quod Orosius edit avitus: Quidquid Gregorius summus docet et Leo papa; Basilius quidquid, Fulgentius atque coruscant. 1545 Cassiodorus item, Chrysostomus atque Iohannes. Quidquid et Althelmus docuit, quid Beda magister, Quae Victorinus scripsere Boetius atque, Historici veteres, Pompeius, Plinius, ipse Acer Aristoteles, rhetor quoque Tullius ingens. 1550 Quid quoque Sedulius, vel quid canit ipse Iuvencus, Alcimus et Clemens, Prosper, Paulinus. Arator, Quid Fortunatus, vel quid Lactantius edunt. Quae Maro Virgilius, Statius, Lucanus et auctor, Artis grammaticae vel quid scrisere magistri; 1555 Quid Probus atque Focas, Donatus Priscianusve, Servius, Euticius, Pompeius, Comminianus. Invenies alios perplures, lector, ibidem. Egregios studiis, arte et sermone magistros, Plurima qui claro scripsere volumina sensu: 1560 Nomina sed quorum praesenti in carmine scribi Longius est visum, quam plectri postulet usus.