Carolus Magnus et Leo papa Strenuus ingenio Karolus, sapiensque, modestus, Insignis studio, resplendens mente sagaci, 55 Nomen et hoc merito Karolus sortitur in orbe. Haec cara est populis lux et sapientia terris; Omne decus pariter famulis, ornatus et omnis Exstat, honor populi et plebis spes gloria summa Nominis. Hunc olim terris promisit origo 60 Tam clarum ingenio, meritis quam clarus opimis Fulget in orbe potens, prudens gnarusque, modestus, Inluster, facilis, doctus, bonus, aptus, honestus, Mitis, praecipuus, iustus, pius, inclitus heros, Rex, rector, uenerandus apex, augustus, opimus, 65 Arbiter insignis, iudex, miserator egenum, Pacificus, largus, solers hilarisque, uenustus. Grammaticae doctor constat praelucidus artis; Nullo umquam fuerat tam clarus tempore lector; Rethorica insignis uegetat praeceptor in arte; 70 Summus apex regum, summus quoque in orbe sophista Exstat et orator, facundo famine pollens; Inclita nam superat praeclari dicta Catonis, Vincit et eloquii magnum dulcedine Marcum, Atque suis dictis facundus cedit Homerus, 75 Et priscos superat dialectica in arte magistros, Quatuor ast alias artes quae iure secuntur, Discernit simili rerum ratione magistra; Doctus in his etiamque modo rex floret eodem. Solus iter meruit doctrinae adipiscier omne, 80 Occultas penetrare uias, mysteria cuncta Nosse, deo seriem reuelante ab origine rerum. Omnem quippe uiam doctrinae inuenit et omnem Artis opacum aditum secretaque clancula uerba. Omnia solus enim meruit pius ille talenta 85 Suscipere et cunctis praefertur in arte magistris: Scilicet imperii ut quantum rex culmine reges Excellit, tantum cunctis praeponitur arte. **************************************** Sol fugit interea, lucem nox occupat umbris; 325 Membra solo exoptant placidum defessa soporem. Portentum rex triste uidet monstrumque nefandum In somnis, summum Romanae adstare Leonem Vrbis pontificem mestosque effundere fletus, Squalentes oculos, maculatum sanguine uultum, 330 Truncatam linguam horrendaque multa gerentem Vulnera. Sollicitos gelidus pauor occupat artus Augusti. Rapidos Romana ad moenia missos Tres iubet ire, foret si sanus pastor opimus Explorare gregis; quid tristia somnia signent 335 Miraturque; piam curam gerit ille fidelem. Festinant rapidis legati passibus; ipse Saxoniam repetit cum multis milibus heros. Agmina conueniunt diuersis partibus orbis, Cognataeque acies properant super ardua Rheni 340 Litora, Saxonum populum domitare rebellem Et saeuam gelido gentem rescindere ferro.