1 FESTUS: De verborum significatu Plautus: Clientam pro cliente Plautus dixit. Dirigere apud Plautum invenitur pro discidere. Manticularum Plautus hoc significare videtur, quibus quotidie parvae noxae extergeantur. Frequens enim antiquis ad manus tergendas usus fuit mantelorum. Occedamus Plautus ponit pro contra cedamus, cum plurimae aliae praepositiones familiariores huic verbo sint. Occidamus Plautus posuit pro contra cedamus. Praestinare apud Plautum praeemere est, id est emendo tenere. Prosedas meretrices Plautus apellat, quae ante stabula sedeant. Eaedem et prostibula. Plotos Maccius poeta, quia Umber Sarsinas erat, a pedum planitia initio Plotus, postea Plautus coeptus est dici. Ploti appelantur, qui sunt planis pedibus. Unde et poeta Accius, quia Umber Sarsinas erat, a pedum planitie initio Plotus, postea Plautus est dictus. Soleas quoque dimidiatas, quibus utebantur in verando, quo planius pedem ponerent, semiplotia appellabant. Aulularia: - v 50 (?) Argus oculeus. Argus nomen est hominis, qui fuisse fingitur oculis plenus. - 162-64 Postumus cognominatur post patris mortem natus. Plautus in Aulularia (162): „Post mediam aetatem qui media ducit uxorem domum, si eam senex anum praegnatem fortuito fecerit, quid dubitas, quin sit paratum his nomen pueris „Postume“?“ - 324 Nundinalem cocum Plautus dixit in Aulularia (324): "Cocus ille nundinale est, in nonum diem solet ire coctum"; hic ab aliis novendialis appellatur et cocum viliorem significat, quem ……ret. - 336 Ravim antiqui dicebant pro raucitate. Plautus (Aul.336): „Ubi si quid poscam, usque ad ravim poscam.“ Item (Cist.304): „experiuravi hercle omnia ad raucam ravim.“ et in Artemone (8): „et….ravim.“ Caecilius in Hypobolimaeo (84): „Prius ad ravim citam feceris.“ Ravam vocem….raucam et parum liquidam, proxime canum latratum sonantem, unde etiam causidicum pugnaciter loquentem rabulam appellabant, ut est apud Lucilium (1289):…..it ravi….elli, nisi….Plautum, qui ait in Aulularia (336): „Ubi si quid poscam, usque ad ravim poscam prius.“ Et alibi (Cist.304): „Expurgabo hercle….omnia ad raucam ravim.“ - 354-55 Temetum vinum. Plautus in Aulularia (354): “Cererin, Strobile, has sunt facturi nuptias? Qui? Quia temeti nihil allatum intellego.“ Pomponius in Decima (39): „Non multi….plurimi.“ Novius in duobus Dossennis (17): „Sequimini, i prae, mi nate, sequere, temeti timor.“ idem in Funere (36): „Agite, exite, temulentam tollite“, et †sine surdo† (85): „Ilias habeo temulentas, sed eccas video incedere.“ Afranius in Consobrinis (35): „Pol magis istius temulentae, futtilis.“ - 555 Oculissimum carissimum „Oculissimum ostium amicae“ Plautus in Curculione (15). Item “oculissime“ (121) dixit, significans carissime. Idem in Pseudolo (301) oculatum pro praesenti ponit, cum dixit: „Emito die caeca hercule olivum, id vendito oculata die.“ Idem alibi (Aul. 555) oculatum Argum …. est. Idem (Truc. 490): „pluris est oculatus testis unus quam auriti decem“, id est qui se vidisse dicat….eam formam ab oculi ap....... Argus oculeus. Argus nomen esi hominis, qui fuisse fingitur oculis plenus. - 562-563 Curionem agnum Plautus (Aul.562-3) pro macro dixit, quasi cura macruisset. - 595 Nare a nave ductum Cornificius ait, quod aqua feratur natans, ut navis. Ennius lib. VII (252): „alter nare cupit, alter pugnare paratust.“ Plautus in Aulularia (595): „Quasi pueri, qui nare discunt, scirpea induitur ratis.“ Natare igitur est, saepius nare, ut dictitare, factitare. Scirpus est id, quod in palustribus locis nascitur leve et procerum, unde tegetes fiunt. Inde proverbium est in eas natum res, quae nullius inpedimenti sunt, „in scirpo nodum quaerere.“ 2 Ennius (Sat. 70): „Quaerunt in scirpo, soliti quod dicere, nodum.“ et Plautus in Aulularia (595): „Quasi pueri, qui nare discunt, scirpea induetur ratis.“ Novius in Phoenissis (79): „Sume arma, iam te occidam clava scirpea.“ - 684 Resecrare solvere religione, utique cum reus populum comitiis oraverat per deos, ut eo periculo liberaretut, iubebat magistratus eum resecrare. Plautus (Aul.684): „Resecroque, mater, quod dudum obsecraveram.“ Cistellaria: - 304 Ravim antiqui dicebant pro raucitate. Plautus (Aul.336): „Ubi si quid poscam, usque ad ravim poscam.“ Item (Cist.304): „experiuravi hercle omnia ad raucam ravim.“ et in Artemone (8): „et….ravim.“ Caecilius in Hypobolimaeo (84): „Prius ad ravim citam feceris.“ Ravam vocem….raucam et parum liquidam, proxime canum latratum sonantem, unde etiam causidicum pugnaciter loquentem rabulam appellabant, ut est apud Lucilium (1289):…..it ravi….elli, nisi….Plautum, qui ait in Aulularia (336): „Ubi si quid poscam, usque ad ravim poscam prius.“ Et alibi (Cist.304): „Expurgabo hercle….omnia ad raucam ravim.“ - 378 Vegrande significare alii aiunt male grande, ut vecors, vesanus, mali cordis maleque sanus. Alii parvom, minutum, ut cum dicimus: vegrande frumentum. Et Plautus in Cistellaria (378): Quin is, si itura es?nimium is vegrandi gradu.“ - 407-8 Schoeniculas appellavit meretrices Plautus propter usum unguenti schoeni, quod est pessimi generis. Itaque dixit (Cist. 407): Diobolares schoeniculae, miraculae, cum extertis talis, cum todillis crusculis.“ Idem (Poen. 266): „Prosedas pistorum amicas, reliquias alicarias, miseras schoeno dilibutas, servilicolas sordidas.“ Crocotillum valde exile. Plautus (Cist. 408): „Extortis talis cum crocotillis crusculis.“ Succrotilla tenuis dicebatur et alta vox. Titinnius in (171)....“feminina fabulare succrotilla vocula.“ Afranius in Epistola (126)....succrotilla voce serio.“ Plautus in describendis mulierum cruribus gracilibus in Sym... (Cist. 408): „Cum extertis talis, cum todellis crusculis“: belle, quae non pedibus valerent. Todi sunt genus avium parvarum ...i, quarum meminit Plautus in Sy...(Cist. 408): „Cum extortis talis, cum todillis crusculis.“ Todi genus avium parvarum. Plautus (Cist.408): „Cum extortis talis, cum todillis crusculis.“ Pseudolus: - 16 Suppremum modo significat summum, ut......(trag.inc.39): „Sup[p]reme bel......potens.“ Plautus (Pseud. 16): Me antidhac supremum habuisti sem .... consiliis tuis.“ Alias extremum ..... in legibus XII (1,9): „Solis occasus diei suprema tempestas esto.... supremo crimine necte tuo.“...... „ab illo sepeliri die l......... „et quasi supremo lo........ tempora voltu.“ Cato (inc. 36) d...... lentis numquam cuiq....... supremam advocationem.“ Alias pro maximo, cum duas oves et triginta boves suppremam multam dicerent. - 110 Turbelas dixisse antiquos , quas nunc turbas appellamus, testis est Plautus in Pseudolo (110): „Quo pacto et quantas soleam turbelas dare.“ Turbelas apud Plautem (Pseud. 110) turbas significat. - 257 Quando cum gravi voce pronuntiatur, significat quoniam, acuta est temporis adverbium, ut Plautus in Menaechmis ait (78): „Ideo quia mensam, quando edo, detergeo.“ et in Pseudulo (257): „Dabo, quando erit, ducito, quando habebis.“ et Ennius lib.XVI (433): „Nox quando mediis signis praecincta volabit.“ In XII (inc.2) quidem cum c littera ultima scribitur, idemque significat. - 266 Poriciam ....iaciam maxime .....Plautus in Pseudolo (266): „atque in manibus exta teneam, ut poriciam interea loci.“ ....... aris que quod consecrandum.....tra it consumi ....t ut Verrius eodem libro de significatu verborum, sint dicta libe.........t arbitratur ob eam cau ......culo, quia profana ea quoque id est deo dicata, †consume est † necesse; cuius opinionem, 3 neque in hoc, neque in aliis compluribus refutare minime necesse est, cum propositum habeam ex tanto librorum eius numero intermortua iam et sepulta verba atque ipso saepe confitente nullius usus aut auctoritatis praeterire, et reliqua quam brevissime redigere in libros admodum paucos. Ea autem, de quibus dissentio, et aperte et breviter, ut sciero, scribta in [h]is libris meis invenientur, qui inscribuntur „priscorum verborum cum exemplis.“ - 301 Oculissimum carissimum „Oculissimum ostium amicae“ Plautus in Curculione (15). Item “oculissime“ (121) dixit, significans carissime. Idem in Pseudolo (301) oculatum pro praesenti ponit, cum dixit: „Emito die caeca hercule olivum, id vendito oculata die.“ Idem alibi (Aul. 555) oculatum Argum …. est. Idem (Truc. 490): „pluris est oculatus testis unus quam auriti decem“, id est qui se vidisse dicat.eam formam ab oculi ap....... Oculatum pro praesenti posuit Plautus, cum dixit (Pseud. 301): „Oculata die.“ Item ipse (Truc. 490): „Pluris est oculatus testis unus quam auriti decem,“ id est qui se vidisse dicat. - 592 Nobilem antiqui pro noto ponebant, et quidem per g litteram ut Plautus in Pseudolo (964): „Peregrina facies videtur hominis, atque ignobilis.“ et (592): „oculis meis obviam ignobilis obicitur.“ Accius in Diomede (283): „Ergo me Argos referam, nam hic sum nobilis.“ Livius in †Virgo†(3): „†ornamentu incendunt † nobili ignobiles.“ - 778 Perbitere Plautus (Pseud.778, Rud. 495) pro perire posuit. - 964 Nobilem antiqui pro noto ponebant, et quidem per g litteram ut Plautus in Pseudolo (964): „Peregrina facies videtur hominis, atque ignobilis.“ et (592): „oculis meis obviam ignobilis obicitur.“ Accius in Diomede (283): „Ergo me Argos referam, nam hic sum nobilis.“ Livius in †Virgo†(3): „†ornamentu incendunt † nobili ignobiles.“ Nobilem antiqui pro noto ponebant. Plautus (Pseud. 964): „Peregrina facies atque ignobilis.“ - 1200 Putum ..... pro puro dixisse antiqous, u......decisum est i........Cornificius ait. neque ..........Ennius in Alexandro (62): ...........amidio purus putus.“ Et Plautus: „Purus putus hic sycophanta est.“......... quo certior sc......... Aurum quoque putatum dici solet, id est expurgatum, et ratio putata, id est pura facta. - 1278 Naenia est carmen, quod in funere laudandi gratia cantatur ad tibiam ..... Afranius in Materteris (218): ..... quia seant ...... significari credi ...... Plautus ...... „abi ergo ...... Idem (Truc. 213): „Huic homini amanti mea era apud nos naeniam dixit domi“; et ap ...... naeniam esto.“ Quosdam ...... quod ei voci similior querimonia flentium sit. quidam aiunt naeniae ductum nomen ab extremi intestini vocabulo ......nio utitur Plautus in Bacchidibus (887): „Si tibi est machaera, at nobis vervina est domi, qua quidem te reddam, ubi tu me inritaveris, confossiorem soricina nenia .......... do efferim..... m...... Graeci νέατον dicunt .... chordarum ultima νήτη ....... vocem extremam cantionis neniam appellarunt.