RLB154 Četba latinských náboženských textů II Poznámka Tyto ukázky i veškeré soubory ve složce Studijní materiály jsou určeny výhradně studentům kurzu RLB154 Četba latinských náboženských textů II na Filozofické fakultě Masarykovy univerzity pro soukromé studijní účely. Dopis Ebervina ze Steinfeldu Bernardovi z Clairvaux [0676A] Reverendo domino suo et patri BERNARDO Clarae-Vallensium abbati, EVERVINUS Steinfeldensis minister humilis, in Domino confortari, et confortare Ecclesiam Christi. 377 […] Rogamus igitur, pater, ut omnes partes haeresis illorum, quae ad tuam [0677B] notitiam pervenerunt, distinguas, et contra positis rationibus et auctoritatibus nostrae fidei, illas destruas. 2. Nuper apud nos juxta Coloniam quidam haeretici detecti sunt, quorum quidam cum satisfactione ad Ecclesiam redierunt. Duo ex eis, scilicet qui dicebatur episcopus eorum cum socio suo, nobis restiterunt in conventu clericorum et laicorum, praesente ipso domino archiepiscopo cum magnis viris nobilibus, haeresim suam defendentes ex verbis Christi et Apostoli. Sed cum vidissent se non posse procedere, petierunt ut eis statueretur dies, in quo adducerent de suis viros fidei suae peritos; promittentes se velle Ecclesiae sociari, si magistros suos viderent in responsione deficere: alioquin se velle [0677C] potius mori, quam ab hac sententia deflecti. Quo audito, cum per triduum essent admoniti, et resipiscere noluissent, rapti sunt a populis nimio zelo permotis, nobis tamen invitis, et in ignem positi, atque cremati; et, quod magis mirabile est, ipsi tormentum ignis non solum cum patientia, sed et cum laetitia introierunt et sustinuerunt. […] 3. Haec est haeresis illorum. Dicunt apud se tantum Ecclesiam esse, eo quod ipsi soli vestigiis Christi inhaereant; et apostolicae vitae veri sectatores [0677D] permaneant, ea quae mundi sunt non quaerentes, non domum, nec agros, nec aliquid peculium possidentes: sicut Christus non possedit, nec discipulis suis possidenda concessit. Vos autem, dicunt nobis, domum domui, et agrum agro copulatis, et quae mundi sunt hujus quaeritis: ita etiam ut qui in vobis perfectissimi habentur, sicut monachi vel regulares canonici, quamvis haec non ut propria, sed possident ut communia, possident tamen haec omnia. De se dicunt: Nos pauperes Christi, instabiles, de civitate in civitatem fugientes, sicut oves in medio luporum, cum apostolis et martyribus persecutionem patimur: cum tamen sanctam et arctissimam vitam ducamus in jejunio et abstinentiis, in orationibus et laboribus die ac nocte persistentes, et tantum necessaria ex eis [0678A] vitae quaerentes. Nos hoc sustinemus, quia de mundo non sumus: vos autem mundi amatores, cum mundo pacem habetis, quia de mundo estis. Pseudoapostoli adulterantes verbum Christi, quae sua sunt quaesiverunt, vos et patres vestros exorbitare fecerunt: nos et patres nostri generati apostoli, in gratia Christi permansimus, et in finem saeculi permanebimus. Ad distinguendum nos et vos, Christus dixit: A fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 16) . Fructus nostri sunt vestigia Christi. In cibis suis vetant omne genus lactis, et quod inde conficitur, et quidquid ex coitu procreatur. Hoc de conversatione sua nobis opponunt. In sacramentis suis velo se tegunt: tamen nobis aperte confessi sunt, quod in mensa sua quotidie cum manducant, [0678B] ad formam Christi et apostolorum, cibum suum et potum in corpus Christi et sanguinem per Dominicam orationem consecrant, ut inde se membra et corpus Christi nutriant. Nos vero dicunt in sacramentis non tenere veritatem, sed quamdam umbram et hominum traditionem. Confessi sunt etiam manifeste se praeter aquam, in ignem et spiritum baptizare, et baptizatos esse: adducentes illud testimonium Joannis Baptistae baptizantis in aqua, et dicentis de Christo: Ille vos baptizabit in Spiritu sancto et igne (Matth. III, 11) […]. […] De baptismo nostro non curant. Nuptias damnant, sed causam ab eis investigare non potui; vel quia eam fateri non audebant, vel potius quia eam ignorabant. […] Jacques-Paul Migne (ed.), Patrologiae cursus completus: Patrologia Latina CLXXXII, Parisiis: Garnier – J.-P. Migne 1879, col. 676-680. Saracénský věštec Dicta eciam Guillelma dicebat ei quod si iret ad divinum, interrogaret eum ob quam causam ipsa et filii eius et dictus Petrus Maurini perdebant bestiarium suum, cum tamen alii dicte ville non perderent; interrogaret eciam eum si domus in qua dicta Guillelma habitabat erat facinnata vel non. Et cum ipse diceret quod iret ad dictum divinum, dicta Guillelma dedit ei unam peciam vestium, sui ipsius, dicti Petri Maurini cognati sui, Arnaldi et Iohannis filiorum suorum, et alterius Petri Maurini, et dictas pecias posuit in quodam filo. Deinde post VIIIto dies ipse volens ire ad dictum divinum ad instanciam predictorum transivit per villam de Morelas, et pernoctavit dicta nocte cum dicto heretico, et iacuit cum eo in uno lecto. Et Ramunda, uxor quondam den Piquier de Tarascone que cum dicto heretico habitabat cum quadam filia sua parvula (que Ramunda paciebatur in corde), dedit ei unam peciam de vestibus suis ipsi loquenti, ut interrogaret dictum divinum quid faceret de dicta infirmitate sua. […] Et in crastinum mane cum quodam puero qui ostendit ei domum divini, ivit ad dictum divinum, et cum eum salutasset modo communi, dixit dicto divino quod ipse iam sciebat propter quid venerat, cui dictus divinus respondit: « Numquid ego Deus sum? », et ipse loquens respondit ei quod ipse audierat quod dictus divinus sciebat de venientibus ad ipsum propter quid ad eum veniebant. Et facta convencione cum dicto divino de precio dicte divinacionis pro duobus solidis Iaquensium, dictus divinus accipiens quemdam librum scriptum in arabico posuit ipsum super terram nudam, et ipse posuit se iuxta librum, et ex alio latere fecit sedere ipsum loquentem, et tradidit ei unum baculum ligneum quadrangulatum longitudinis medii digitis manus, in cuius capite uno erat inserta quedam cordula, in quo baculo erant due linee transversales figure sequentis: Et dixit ei quod dum ipse legeret in dicto libro, ipse loquens teneret per dictam cordulam suspensum super dictum librum dictum baculum, quod et ipse fecit. Et tamen quantumcumque firmiter ipse loquens teneret dictum baculum ne se moveret dum dictus divinus legebat, dictus baculus multum fortiter movebatur. Et postquam per pausam legerat in dicto libro super quem fecerat poni frustrum vestium illius persone pro qua divinatio querebatur, dicebat ipsi loquenti quod dimitteret cadere baculum super librum, qui quantumcumque lente permitteretur cadere dictus baculus super dictum librum non remanebat super dictum librum, sed saltabat quando ceciderat super dictas litteras, aliquando per palmum, aliquando per duos palmos, aliquando per tres, de quo ipse loquens mirabatur. Et deinde dictus divinus divinando dixit ipsi loquenti quod ipse habebat uxorem vel desponsaverat. Cui cum ipse diceret quod non erat verum, dictus divinus dixit quod aliqui tractabant quod uxorem haberet, et ipse respondit ei quod hoc nesciebat. Postea respondit ei de Alazaici amita sua et Ramunda sorore ipsius loquentis quod erant in regno Aragonie et quod sane erant, et quod dicta Ramunda acceperat maritum. De Guillelma vero Maurina respondit quod bestiarium amittebat quia dictum bestiarium erat facinnatum per loquelam hominum dicencium quod magnum bestiarium habebat. Dixit eciam quod non timeret stare in dicto loco de Sancto Matheo, quia transacto dicto anno haberent multa bona et bene succederet dicto bestiario. De Iohanne Maurini filio dicte Guillelme dixit quod suum profectum faceret si acciperet uxorem. De Petro Maurini cognato dicte Guillelme dixit quod non timeret stare in dicta terra quia non haberet persequtores si staret cum bestiario, sed non frequentaret mercatum. De Arnaldo vero Maurini dixit quod non acciperet uxorem de anno illo. De Ramunda vero, que stabat cum heretico, dixit quod adhuc pateretur rabiam et pateretur morbum caducum. […] Et de dictis responsionibus habitis ipse loquens solvit dicto divino XXti Iaquenses, dicens ei quod de medietate eorum quibus interrogavit ipsum non dixerat ei veritatem, et recessit ab eo. Jean Duvernoy (ed.), Le registre d’inquisition de Jacques Fournier, évêque de Pamiers (1318-1325) II, Toulouse: Privat 1965, s. 39-41. Úryvek z legendy o Petru Parenzovi [9] Cum igitur Christianissimus Petrus Parentii discalceatus in palatio circa primam noctis vigiliam resideret, se praeparans ad somni requiem capiendam; [sub noctem captus,] [Page 89] [0089A] haeretici, januas palatii obsidentes, quaerebant Dominum tamquam colloquium habituri: & proditore cum viris non minimis procurante, ipsum in ostio palatii capientes, guttur ejus, ne clamorem exprimeret, corrigia fortiter astrinxerunt, oppilantes os ejus, & caput pellibus obvolventes: & eum a palatio amoventes, ad loca remota extra civitatem ducere nitebantur. Tunc Petrus, jam mente Martyr, eos coepit humiliter obsecrare, ne ipsum extra moenia educerent civitatis; proponens se discalceatum esse, nec calceatum etiam se posse more peditis ambulare. Tunc Proditor ocreas suas ei tribuit calceandas.Interea orta est discordia inter illos, quibusdam volentibus illum ad quamdam siluam ducere, aliis volentibus eum ad quamdam arcem, Ruspampanum, receptaculum pessimorum, [extra urbę ducitur] ducere detinendum. Sic discordantibus ad invicem impiis, synagogae malignantium placuit universae, mittere pro sociis juratae factionis, & Urbevetanorum Dominum ad quoddam tugurium deduxerunt. Circumdans autem agnum mansuetum synagoga luporum, unanimiter proponebat, ut pecuniam ablatam cum pignoribus restitueret universis; dominatum relinqueret civitatis; juratoriam tribueret cautionem, si vitam sibi vellet servare, [0089B] quod sectam illorum nullo tempore infestaret, sed potius daret consilium & favorem. Petrus vero, a petra Ecclesiae fidei suscipiens firmitatem, dixit se pecuniam & pignora velle de camera sua reddere, non tamen volebat dominatum civitatis dimittere, nec eorum sectae de non offendendo sed juvando facere aliquam cautionem: [ubi recusans favere haereticis,] sed respondit se omne potius sustinere tormentum, quam a fidei Catholicae tramite devians eorum erroribus consentiret: adjiciens etiam se nolle praeterire injunctum sibi mandatum, nec se perjurii nexibus obligare, cum civitatem Urbevetanam suscepisset usque ad annum unum juramento praestito gubernandam. Haeretici autem, minantes ei mortem si non faceret quod petebant, non potuerunt virum fundatum supra firmam petram minis vel terroribus amovere. [10] Dum talia tractarentur, & haereticorum & aliorum vituli multi circumdarent eum, & tauri pingues obsiderent eumdem; quidam sicut leo rugientes, vocati sunt ad tugurium memoratum, quorum unus fremens, ut leo, dixit: Cur tot sermonibus hunc virum pessimum detinetis? [crudeli nece mactatur:] Et elevata manu ita os Petri Parentii nisu toto percussit, ut uno excusso dente os totum sanguine rigaretur. Alius autem simili [0089C] furore correptus, instrumento molari arrepto, Dominum Petrum Parentii in occipitio cerebri crudelissime vulneravit, ita ut prostratus ad terram pulverem in ore suo pro Communionis acciperet Sacramento. Alii autem pessimorum crudelitatem sequentes, ipsum Dominum Petrum cultellis & gladiis occiderunt, quatuor plagis adhibitis plagae superius memoratae: alii autem cupientes iniquos animos satiare vindicta, caput ejus capillis ex multis partibus denudaverunt. Corpus tandem ejus ad quemdam puteum, quodam vegeticulo coopertum, [Corpus immobile redditur:] deferentes, ut ipsum projicerent in eumdem ne inveniri posset; non potuerunt cadaver depositum removere nec os putei aperire. Unde relinquentes cadaver, fugae praesidio adhaeserunt, apud quemdam truncum nucis corpore immobili permanente: quae cum esset sterilitatis vitio depravata, eodem anno bis fructum protulit copiosum; divinae dispositionis consilio faciente, ut fructus arborem, miracula Martyrem commendarent. […] [Následuje líčení o nalezení mrtvoly, smutku, který vražda v Orvietu vzbudila, zázracích a počátku kultu.] Godefridus Henschenius – Daniel Papebrochius (eds.), Acta sanctorum: Maii V, vigesima prima Maii, Parisiis et Romae: Apud Victorem Palmé 1866, s. 89-90.