Hildegardis Bingensis Subtilitates diversarum naturarum creaturarum (Physica) LIBER SEXTUS. De avibus (in: PL vol. 197) CAP. I. DE GRIFFONE Griffo valde calidus est, et quiddam de natura volucrum et quiddam de natura bestiarum habet. Nam de natura volucrum ita velox est ut eum moles super corpore suo non gravaret; de natura autem bestiarum, homines comedit. Et cum volat in aere, in calorem ardentem non volat, sed tamen ei aliquantulum appropinquat [(1) [1287D] Et quiddam — appropinquat om. ed.] . Et caro ejus ad esum hominis non valet, quia si homo de carnibus illius comederet, multum inde laederetur [(2) [1287D] Laederetur; et nec caro, nec ova ejus, nec caetera quae in eo sunt medicinae conveniunt, ed., reliqua omittens.] , quoniam illic pleniter naturam bestiarum in se tenet. Sed in utraque natura defectum habet. Sed cum tempus instat quod ova sua ponat, speluncam quaerit, interius quidem amplam, sed exterius in ore foraminis ita acutam et constrictam ita quod vix intrare [1287B] potest, et in illa, propter timorem quem de leone habet, ova sua sollicite observat, quoniam leo a longe illa odorat, et si ad ea pervenire poterit, ipsa conculcat et confringit, quia griffo ei semper insidiatur, nec eum juxta se patitur manere, virtutem ejus dedignans. Tamen ursum juxta se patitur, quia ille debilior leone sit. Et ova sua hoc modo ponit quod ea nec splendor solis nec flatus venti possit tangere. Sed nec caro, nec ova ejus, nec caetera quae in eo sunt ad medicamenta multum valent, quia in duobus naturis defectum magis quam perfectionem habet. CAP. II. — DE STRUSZ [1287C] Strusz [Struthio ed.] valde calidus est, et de natura bestiarum in se habet. Nam volucrum pennas, sed cum eis non volat, quia velut bestia velociter currit, atque circa terram versatur, et pascuis vescitur. Et tanti caloris est, quod ova ejus comburerentur et quod foetus non proferret si illa ipse foveret; et ideo illa in sabulo abscondit, ubi et humore et calore et ipso foventur. Sed postquam pulli de ovis illis exierint, post matrem et cum matre currunt, velut alii pulli faciunt [(4) [1288D] Nam volucrum pennas — faciunt om. ed.] . Homo autem qui vallentsucht [caducum morbum ed.] habet, de carnibus struthionis saepe comedat, et ei vires tribuunt, atque insaniam caduci morbi ei auferunt. Sed et pinguibus et fortibus hominibus caro ejus ad comedendum sana est, quia superfluas carnes [1287D] eorum minuit et eos fortes facit; macris autem et infirmis non valet, quia eis ad esum nimis fortis esset [(5) [1288D] Quia — esset om. ed.] . Et qui melancolicus est, ita quod gravedinem et torporem mentis habet, de jecore ejus saepe comedat, et melancoliam in eo minuit, atque [1288A] mentem ipsius alleviando suavem facit et mandam. [Ova ejus ad comedendum non valent, quia venenosa sunt. Sed si quis hydropicus est, testas eorumdem ovorum de quibus pulli egrediuntur, pulverizet, et in aquam ponat, et eam tam pransus quam jejunus saepe bibat, et curabitur add. ed.]. Cor autem struthionis et pulmo et quae in eo sunt ad medicamentanon valent, quia nec virtutem volucrum nec bestiarum perfecte habet. CAP. III. — DE PAVONE Pavo calidus et humidus est, atque de natura [volucrum et] bestiarum in se habet. Et vox ejus secundum volucres et secundum bestias permixta est et sonat. [(7) [1288D] Quae sequuntur usque ad Caro autem pavonis ad comedendum, etc. om. ed.] Nam antequam pavo esset, quaedam bestoliae libitu suo quibusdam volucribus se commiscuerunt [1288B] in coitu; inde pavones nati sunt. Et pavo acer et astutus est, et altitudinem aeris non multum quaerit in volatu. Et pavo qui masculus est tortuosos e incestos mores habet, et minutis animalibus et bestiolis se interdum in coitu commiscet, quae cum pullos generant, secundum matrem et non secundum patrem formas liabent, sed tamen aliqui eorum secundum colorem pennarum patris et in crinibus suis interdum colorati sunt. Et ipse pavo, cum bestiolas illas currere videt, eas de se natas cognoscit et diligit. Sed pavo, scilicet femina, cum ova sua ponit, ea abscondit ne masculus suus illa videat, quasi eam pudeat ova pertulisse et non nuda carne pullum generare, sed testa ovi opertum, et ideo ova odit et ea confringit [1288C] si illa invenerit. Et sic femina ova sua abscondit, ne masculus illa videat, usque dum pulli de ovis egrediantur. Sed adhuc pullos suos tam diu celat, dum plus crescant et dum currere possunt. Postquam autem ita confortantur quod ire possunt, tunc cum illis ad masculum suum procedit. Et ille, eos ire videns, pullos suos esse intelligit, et cum pennis suis illis applaudit, et gaudium se habere ostendit. Sed tamen femina eosdem pullos adhuc ab eo segregat et ab eo movet usque dum plus confortentur, quia timet quod ille pedibus suis conculcet. Sed et idem masculus quamdam altitudinem quaerit in qua aerem illum flare intelligit de quo pennae ejus in multitudinem et in longitudinem cito educentur. Quod cum viderit, de eis gaudet [1288D] velut bestiae de saltu suo, sed et alius aer postea easdem pennas afflans eas emollit et educit, et inde tristantur dum iterum crescunt. Femina autem aerem illum ut pennae ei crescant non quaerit, sed velut in constrictione circa inferiora versatur. [1289A] [(1) [1289D] Ed. sic pergit multa addens: «Carnes ejus nec sanis, nec infirmis ad comedendum valent, quia omnes noxios humores qui in homine sunt commovent et excitant. Homo autem qui hydropicum morbum habet, pavonem, scilicet masculum, in aqua putei, non autem in aqua salientis fontis cum hysopo coquat, et carnes illas comedat; postea cor, et os quod in genu illius volvitur, et ungues ipsius pulverizet, ita quod pulvis de osse genuum bis tantus sit quantus pulvis unguium, et quod pulvis cordis ejus tribus partibus pulverem ossium et genuum excedat. Deinde pandoniam et ter tantum de levistico, et modicum de sanguine anguillae in vino coquat, et per pannum colet, et huic vino praedictum pulverem immittat, et ita bibat; et hoc per decem et octo dies faciat. Et homo vesicam pavonis exsiccet et eam servet, et si ulcus aut slier in aliquo homine ebullit, eam desuper liget, et suaviter rumpetur, [1290D] et postquam rumpitur, iterum desuper ponat, et putredines extrahit, et tanto citius sanabitur. Quod si homo cocturam habet, vesicam pavonis super corticem consuat et tanto minus foetebit, et solummodo sordes extrahit, et non sanitatem. Sed et de minutissimis pennis ejus homo globum parvum faciat, et cocturae suae imponat, et illae quod nocivum est, extrahunt, et minus foetere faciunt. Ova ejus ad comedendum non valent.»] Caro autem pavonis ad comedendum nec sanis nec infirmis hominibus valet. Sed qui sanus est eam quidem superare potest. Omnes autem noxios humores qui in infirmo sunt commovet et excitat. Sed vesicam pavonis sicca et eam serva, et si ulcus aut slyr in aliquo homine ebullit, eam desuper liga, et suaviter rumpetur. Et postquam rumpitur, item desuper pone, et putredines illas extrahit, et tanto citius sanabitur. CAP. IV. — DE GRUE Grus calida est, et mundam naturam habet et possibilitatem volandi et in terra eundi tenet. Et cum multitudine libenter volat, et tanto facilius insidias effugat. Et magnam virtutem in collo habet, et simplex est et provida, et vigilem sensum habet [1289B] et artem hanc ut praecaveat quod nec avis nec bestia eam faciliter laedere poterit [(3) [1290D] Et possibilitatem volandi — poterit om. ed.] . Caro autem ejus tam infirmis quam sanis ad esum bona est, sed ova ejus ad comedendum non valent. — Homo autem qui a gicht fatigatur, de carnibus ejus frequenter comedat, et gicht in eo cessabit. Et qui vicht habet, de jecore ejus saepe comedat. Et si schelmo porcos fatigat et occidit, rostrum gruis pulveriza, et ipsum pulverem aut in muz quod comedunt aut in aquam quam bibunt, et illis ad comedendum et bibendum da, et melius habebunt, et schelmo in eis cessabit. Et de sanguine gruis sicca et serva, et dextrum pedem ejus sicca et serva, et si tunc interdum ulla femina in difficultate partus laborat, de sanguine isto in modica aqua comminuat, [1289C] et cum illo super os vulvae, scilicet superius, inunge, et in eadem aqua, sanguine isto permixta, fac ipsam feminam quasi in speculo se conspicere, atque dextrum pedem gruis super umbilicum ejus liga, et tanta vis in istis existit quod clausa viscera et clausae lenden [clausa viscera ed.] tanto citius ad partum aperiuntur. Caetera autem quae in ea sunt ad medicamenta non valent. …………………………………. CAP. XV. — DE URHUN Urhun calidum et aliquantulum humidum, et ideo tam infirmis quam sanis in comestione bonum est. Et si maden [tarmus ed.] aut alii vermes hominem comedunt, vesicam Urhunes pulveriza, et pulverem istum in locum ulcerum illorum pone, et cum de pulvere isto gustaverint, moriuntur. CAP. XVI. — DE REPHUN Rephun [Perdix ed.] frigida est, sed tamen domestica gallina [(9) [1296D] Sed tamen — gallina, om. ed.] perdice frigidior est, et inperfectionem [1296B] in se habet, ac etiam perdix instabilior quam domestica gallina, quoniam caro ejus infirma non est, sed fragilis, quia nec pleniter de terra est; et comesta sanos non multum laedit, infirmis autem non valet, quia slim in stomacho eorum parat. Accipe autem fel ejus, et veteri arvinae commisce, et in cujus cutem pediculi exterius de sudore carnis crescunt, ille cum eo saepe se perungat, et cutem ejus pertransit, et sudorem purificat, ita quod pediculi amplius non crescunt. [Quod si interius ex arvina ejus crescunt, unctio ista non proderit. Add. ed.] CAP. XVII. — DE BIRCKUN Birckhun eandem fere naturam habet quam Rephun praeter quod caro Birckhunes tam infirmis [1296C] quam sanis melior et sanior est ad comedendum quam caro rephunes. Si autem cancer hominem comedit, vesicam ejus ad solem aut ad ignem sicca, et deinde eam modico vino parumper humidam fac, et sic eam super locum ulcerum extende, et desuper comprime, et ita diu jacere permitte, et cancri morientur. CAP. XVIII. — DE FALCONE. Falco [Herodius ed.] calidus est, et aliquantum siccus, et magnam vim cordis habet, et volatu velox est, et alte sursum, et ad inferius deorsum, et in medietate aeris volat [(12) [1296D] Et volatu — volat om. ed.] . Nec caro ejus comeditur. Et si orfimae in homine sunt, sive integrae sive ruptae sint, smaltz [sagimen ed.] ejus desuper [1296D] unge, et siccabuntur. Sed Falco tantam acerbitatem in se habet quod ad medicamenta non valet [(13) [1296D] Sed falco — valet om. ed.] . Sed alii falken, de quacumque terra sunt, eandem naturam habent sicut et iste, et etiam ad eandem medicinam valent, nisi quod interdum secundum regiones in quibus nutriuntur, alius alio fortior et velocior existit. CAP. XIX. — DE HABICH Habich [Accipiter ed.] calidus est et humidus [1297A] [nec caro ejus propter ferocitatem comeditur add. ed.] atque alios volucres novit, et naturam eorum sentit, et secundum quod in eis novit eis insidiatur et rapit. Et alte volat, ac in medietate aeris versatur [(1) [1297D] Atque alios volucres — versatur, om. ed.] . Homo autem qui in jecore aut in dextro latere dolet, pulmonem Habichs in aqua coquat, et ei scherling [cicutam ed.] addat, et consolidae plus quam scherlings, et de butyro vaccarum in Maio parato plus quam istorum trium sit, et simul coquat, et per pannum colet, et sic unguentum faciat, et circa jecor suum ac in dextro latere cum eo se inungat, et melius habebit. Et qui leprosus est, fel ejus accipiat, et ei bis tantum vini addat, et ubi in corpore suo lepra est, ibi se perungat, et mox smaltz ejusdem ancipitris ipsum locum inungat; [1297B] et hoc saepe faciat, et lepra sanabitur [(2) [1297D] Huc usque ed.] . Pennae autem ejus nec ad lectos, nec ad cussinos valent, quia si quis desuper recumberet, cum difficultate graviter dormiret. CAP. XX. DE SPERWERE Sperwere [Nisus ed.] calidus, et laetus, et velox est in volatu, et alte et in sideribus et in medietate aeris volat [(3) [1297D] Et alte — volat om. ed.] . Quod si vir aut femina in libidine ardent, accipient Sperwere, et eo occiso, pennas auferant, et tunc capite et visceribus abjectis, reliquum corpus in novam ollam modico foramine perforata, absque aqua ad ignem incendat, et sub olla ista aliam novam ollam ponat, et smalcz effluentem ita excipiat, et tunc de calandria, quaere quod [1297C] sit (an sufficit?), et minus de gamphora contundat, et cum praefato smalcz commisceat, et denuo ad ignem modice calefaciat, et sic unguentum faciat; et vir verendum suum et gelancken cum eo per quinque dies ungat, et per mensem unum ardor libidinis in eo cessabit, absque periculo corporis sui. Mulier autem circa umbilicum et in ipso foramine umbilici cum eo se ungat, et ardor ille in ipsa per mensem cessabit; et mense peracto, tam vir quam mulier, se inungat, et ita remedium de libidine habebunt. Quod si calandriam et gamphoram habere non poterunt, accipiant minutissimam pennam Nisi, sufficienter de eis per quinque dies in baumeolum ponat, ut in illo ad solem incalescat, et sic ferveat, atque in praedictis locis corporis sui, [1297D] tam vir quam mulier, cum eo se ungat, et ardor libidinis in eis evanescet. Caetera autem, quae in eo sunt, ad comedendum nec ad medicamenta non valent [(4) [1297D] Quod si calandriam — non valent om. ed.] . CAP. XXI. — DE MILVO Milvus calidus est, et calorem diligit, et cum sol splendet, in calore libenter volat, et etiam in calida umbra libenter manet. Sed ardorem aeris devitat, nec altitudinem ipsius, sed mediocritatem, et inferius eum volat, atque minutas aviculas libenter [1298A] rapit. Sed tamen non multum acer est [(5) [1297D] Et calorem diligit — acer est om. ed.] . Sed caro ejus ad comedendum contraria est, quia omnes aves, qui (sic) unguibus kryment [rapaces ed.] ad comedendum homini contrariae sunt. Homo autem qui orfimes in corpore suo habet, Milvum accipiet, et eo occiso, pennas auferat, et tunc, visceribus, in quibus stercora sunt, abjectis, caetera omnia cum capite et unguibus in nova olla modico foramine perforata absque aqua [(6) [1297D] Absque aqua om. ed. ] ad ignem accendat, et super olla ista aliam ollam ponat [(7) [1298D] Et super — ponat om. ed.] , et smalcz ejus ita accipiat; quod cum fecerit, carnes illas quae in illa olla remanserunt, in ipsa ad pulverem comburat, et cum praedicto smalcz, orfime, si integrae sunt, saepe inunge, et evanescent. Si autem ruptae sunt, de ipso pulvere in eadem ulcera pone, et exsiccabuntur. CAP. XXII. — DE WEHO Weho frigidus est, ac furtivos mores habet, et non alte volat, atque inmundis pascuis vescitur, et etiam interdum his quae venenosa sunt. Et ideo ad medicamenta non valet, sed hominem magis laederet. CAP. XXIII. — DE CORVO Corvus plus calidus quam frigidus est, et quasi in medio aeris volat. Et astutus est, audax, et non timet, atque hominem non multum fugit nec timet, ita quod etiam faciliter cum eo loqueretur, et scientiam fere ad hoc haberet, nisi quod irrationale animal est. Et quia hominem cognoscit, ideo [1298C] etiam multociens ea rapit quae homo apud se habet. Et caro ejus homini ad comedendum contraria est, quia naturam latronum et furum habet. Et caetera quae in eo sunt ad medicamenta non valent. CAP. XXIV. — DE KREWA ET KRAHA Krewa et Kraha sunt frigidae naturae, et in quadam medietate aeris volant, atque voces hominis imitantur, ac de genere corvi sunt. Nam in primo, antequam cornix et monedula essent, pica videns ova corvi, ea furata est, et super ea se posuit et fovit, et ita primum cornices et monedulae processerunt, sed deinde inter se, ut nunc est, ova posuerunt, scilicet cornix cum cornice, monedula cum monedula, et ita nunc multiplicatae sunt. Et [1298D] ad medicamenta non valent, quia volatile aut aliud animal quod cum homine per astutiam est, ei ad medelam non multum prodest, sed in eo uteretur ut malus nequam in moribus suis, et arg inde fieret. CAP. XXV. — DE NEBELKRAHA Nebelkraha calida est, ac mores jactantiae habet Et aerem ac tempora cognoscit; et varios eventus vix exspectat, atque ubi tristitiam futuram novit, illuc properat, et mundis ac inmundis utitur. Sed [1299A] caro ejus ad medicamenta non multum prodest.