Uber sextus 301 VI-15 Rephun / (Perdix) frigida est, 2 sed tamen domestica gallina perdice fri-gidior est, 3 et inperfectionem in se habet, ac etiam perdix instabilior quam domestica gallina. 4 Caro quoque eius firma non est sed fragilis, 5 quia nec pleniter de aere nec pleniter de terra est; 6 et comesta sanos non multum ledit, infirmis autem non valet, 7 quia slim in stomacho eorum parat. 8 Accipe autem fel eius, et veteri arvine conmisce, 9 et in cuius cute pediculi exterius de sudore carnis crescunt, ille cum eo sepe se ungat, 10 et cutem eius pertransit, 11 et sudorem purificat, 12 ita quod pediculi amplius non crescunt. 13 Fel enim eiusdem alitis et amaro et dulci suco herbářům repletur, et ideo amaritudo et frigiditas eius cum calore arvine temperata que etiam pediculis resistit, eos mortificat qui exterius de sudore carnis crescunt, non autem qui interius ex arvina ho minis sunt, quia eadem ales pknam perfectionem boni aeris non habent, ut predictum est. 14 Sed et si pediculi in homine interius ex arvina crescunt, tunc unctio ista non proderit. 15 Sudor autem iecoris hominis pediculos non parat, sed sudor qui ex arvina eius est, et etiam aliquantum sudor pulmonis qui amarus est, et adhuc ungentum huius non valet. 16 Cetera autem que in eo sunt ad medicament a non multum proderunt. VI-16 Birkhun eandem fere naturam habet quam rephun, 2 preter quod caro birkhunes 3 tarn infirmis quam sanis 4 melior et sanior ad comedendum est quam caro rephunes, 5 quia magis in aere versatur quam perdix. 6 Si autem cancri hominem comedunt, vesicam eius aut ad sólem aut ad ignem sicca, et deinde earn 7 modico vino parumper humidam fac, et sic earn 8 super locum ulcerum extende, et desuper conprime, et ita diu iacere permitte, et cancri morientur. 9 Birkhun enim fortem et sanum aerem in vesicam suam colligit, et etiam dukes et amaras herbas comedit, quarum suco eadem vesica temperatur. Unde cum etiam calore et acumine vini perfunditur, fortitudine sua prefatos vermes mortificat. Nam cancri in hominibus Mis fortiter crescunt, qui de aere illo in se habent, a quo plurimi crines in hominibus illis nascuntur, qui de inutili et bumida aura est. Et etiam idem cancri in hominibus illis crescunt, qui ex negligentia sua in cibis et potibus suis crines in se colligere non devitant. 10 Reliqua que in eo sunt medicinis non multum aptantur.