Iohannes Canaparius, Vita Adalberti FRB I, 235–265 (p. 238) 5. Videamus nunc inter alias virtutes, quas habuit, quales sanctae simplicitatis effectus quantamque adhuc in puericia positus ostenderit castitatis sue prerogativam. Quadam die dum iret de scolis, unus, qui erat socius itineris, praetereuntem puellam humo prostravit, et causa ludi eum desuper proiecit. Concurrunt scolares et quidnam foret acturus, cum ingenti chachinno exspectant. Ille vero quia vestitam virginem tetigit, o bona stultitia! iam se nupsisse verissime credidit. Inde erigens se de inuisa virgine, dedit se bene simplex puer in amarissimas lamentationes, atque continuo imbre oculos humectans: Heu me! nupseram, inquid, et criminis machinatorem digito monstrans: Hic me nubere fecit! Haec et his similia deo plenus infantulus iam tunc agendo, multorum oculos in se defixit, mirantium eius acta ac dicentium: Benedicens benedixit hunc puerum deus, qui infra limina puericiae adhuc positus, ad optima quaeque sic arduus surgit. O ter quaterque beatus, si haec humanitatis studia tota devotione adimpleverit, et arrepti operis cursum congruo exitu terminaverit! Quibus vero cognitus erat pater et eius mirifica mater: Non est mirum, aiunt, si tantus est de tantis parentibus ortus. Patris iustitia floret in eo, et maternae pietatis imago in purpureo pectore vernat. Quot annis studuit, incertum est, sed quia saecularis philosophiae sat scientissimus erat, novimus omnes. Quem dominus credo ad hoc humanae philosophiae studere voluit, ut post divinae sapientiae montes faciliore gressu scandere posset, aut pocius saeculi amara parvulus potare debuit, ut post vir factus dei dulcia avidiore animo hauriret. Iohannes Cassianus, Consolationes (2.2.3.) Nam saepenumero acerrime ieiuniis seu uigiliis incubantes ac mirifice in solitudine secedentes, priuationem quoque omnium facultatum ita sectantes, ut ex ipsis ne unius quidem diei uictum sibimet unum ue denarium superesse paterentur, humanitatis etiam studia tota deuotione conplentes ita uidimus repente deceptos, ut arreptum opus non potuerint congruo exitu terminare summum que feruorem et conuersationem laudabilem detestabili fine concluserint.