M. TVLLI CICERONIS IN L. CATILINAM ORATIO PRIMA [i] Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu i etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis uigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hie munitissimus habendi senatus locus, nihil horům ora uultusque mouerunt? patere tua 5 consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia tcneri con-iurationem tuam non uides? quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos conuocaueris, quid consili ceperis quern nostrum ignorare arbitraris? o tempora, o mores! senatus haec intellegit, consul uidet; hie 2 tamen uiuit. uiuit? immo uero ctiam in senatum ucnit, fit publici consili particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemquc nostrum, nos autem fortes uiri satis facere rei publicae uidemur, si istius furorem ac tela uitemus. ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem 5 oportebat, in te conťerri pestem istam quam tu in nos omncs iam diu niachinaris. An uero uir amplissimus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum 3 mediocritcr labefactantem statum rei publicae priuatus interfecit, Catili-nam orbem terrae caede atque incendiis uastare cupientem nos con-sules perferemus? nam ilia nimis antiqua praetereo, quod C. Serui-lius Ahala Sp. Maelium nouis rebus studentem manu sua occidit. fuit, 5 fuit ista quondam in hac re publica uirtus ut uiri fortes acrioribus sup-pliciis ciuem perniciosum quam acerbissimum hostem coercercnt. habc-mus senatus consultum in te, Catilina, uehemens et graue; non deest rei publicae consilium nequc auctoritas huius ordinis; nos, nos, dico apcrte, consules desumus. [2] decreuit quondam senatus uti L. Opimius consul 4 uidcret, ne quid res publica dctrimenti eaperet: nox nulla intercessit; inter-fectus est propter quasdam seditionum suspiciones C. Gracchus, claris-simo patre, auo, maioribus, occisus est cum liberis M. Fuluius consularis. shnili senatus consulto C. Mario et L. Valeno consulibus est pcrmissa 5 res publica: num unum diem poslea L. Saturninům tribunům plebis et C. Seruilium praetorem mors ac rei publicae poena remorata est? at uero nos uicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis. habemus enim eius modi senatus consultum, uerum inclusum in tabulis tamquam in uagina reconditum, quo ex senatus consulto confestim te 10 a 6 pcslem istam C'ßy: pestem or 49 eius CA V: huiusee ah : huius ßy 25 Uli M. T V L LI GICKRONIS IN L. CATILINAM ORATIO PRIMA 27 interfectum esse, Catilina, conuenit. uiuis, et uiuis non ad deponendam sed ad confirmandam audaciam. Cupio, patres conscripti, me esse elementem, cupio in tantis rei publi-cae periculis me non dissolutum uideri, scd iam me ipse inertiae nequiti-aequc condemno. castra sunt in Italia contra populum Romanům in Etruriae faucibus collocata, crescit in dies singulos hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem ducemquc hostium intra mocnia atque adeo in senatu uidemus intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem. si te iam, Catilina, comprehendi, si interna iussero, credo, erit uerendum mihi ne non potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat. uerum ego hoc quod iam pridem factum esse oportuit certa de causa nondum adducor ut f'aciam. tum deniquc intcrficiere, cum iam nemo tam improbus, tarn perditus, tam tui similis inueniri potent qui id non iure factum esse fateatur. quam diu quisquam eril qui te defendere audeat, uiues, et uiues ita ut uiuis, multis meis et firmis praesidiis obsessus, ne commouere te contra rem publjcam possis. multorum te etiam oculi et aures non sentientem, sicut adhifstf'ccerunt, speculabunlur atque custodient. [3] Etenim quid est, Catilina, quod iam amplius exspectes, si neque nox tenebris obscurare coeptus nefarios nec priuata domus parietibus continere uoces coniurationis potest, si illustrantur, si erumpunt omnia? muta iam istam mentem, mihi crcde, obliuiscere caedis atque incendio-rum. teneris undique; luce sunt clariora nobis tua consilia omnia, quae iam mecum licet recognoscas. meministinc me ante diem XII Kalendas Nouembres dicere in senatu fore in armis certo die, qui dies futurus esset ante diem VI Kalendas Nouembres, C. Manlium, audaciae satellitem atque administrum tuae? num me fefellit, Catilina, non modo res tanta, tarn atrox tamque incredibilis, uerum, id quod multo magis est admi-randum, dies? dixi ego idem in senatu caedem te optimatium contulisse in ante diem V Kalendas Nouembres, tum cum multi principes ciuitatis Roma non tarn sui conseruandi quam tuorum consiliorum reprimendo-rum causa profugcrunt. num infitiari potes te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circumclusum commouere te contra rem publicam non potuisse, cum tu discessu ceterorum nostra tamen qui remansissemus caede contentum te esse dicebas? quid? cum tu te Praeneste Kalendis ipsis Nouembribus occupaturum nocturno impetu esse confideres, sensistine illam coloniam meo iussu meis praesidiis, custodiis, uigiliis esse munitam? nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas quod non ego non modo audiam, sed etiam uideam planeque sentiam. [4J Recognosce mecum tandem noctem illam superiorem; iam intel-leges multo mc uigilarc acrius ad salutem quam tc ad perniciem rei publicae. dico te priore nocte uenisse inter falcarios — non agam obscure — in M. Laecae domum; conuenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque socios. num negare audes? quid taces? conuincam, si negas. uideo enim esse hie in senatu quosdam qui tecum una fuerunt. o di immortales! ubinam gentium sumus? quam rem publicam habemus? in qua urbe uiuimus? hic, hie sunt nostro in numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo grauissimoquc consilio, qui de nostro omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent! hos ego uideo consul et de re publica sententiam rogo et quos ferro truci-dari oportebat eos nondum uoce uulnero! fuisti igitur apud Laecam ilia noctc, Catilina, distribuisti partes Italiae, statuisti quo quemque proficisci placeret, delegisti quos Romae relinqueres, quos tecum educeres, discrip-sisti urbis partes ad incendia, confirmasti te ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum tibi esse etiam nunc morae, quod ego uiuerem. reperti sunt duo equites Romani qui te ista cura liberarent et se ilia ipsa nocte paulo ante lucem me in meo lectulo interfecturos esse pollicerentur. haec ego omnia uixdum etiam coetu uestro dimisso comperi; domum meant maioribus praesidiis muniui atque firmaui, exclusi eos quos tu ad me salutatum mane miscras, cum illi ipsi uenissent quos ego iam multis ac summ is uiris ad me id temporis uenturos esse praedixeram. [5] Quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti: egredere aliquando ex urbe; patent portae: proficiscere. nimium diu te imperatorem tua ilia Manliana castra desiderant. educ tecum etiam omnes tuos, si minus, quam piurimos; purga urbem. magno me metu liberabis, modo inter me atque te murus intersit. nobiscum uersari iam diutius non potes: non feram, non patiar, non sinam. magna dis immortalibus habenda est atque huic ipsi Ioui Statori, antiquissimo custodi huius urbis, gratia, quod hanc tam taetram, tarn horribilem tamque infestam rei publicae pestem totiens iam effugimus. non est saepius in uno homine summa salus periclitanda rei publicae. quam diu mihi consuli designate, Catilina, insidiatus es, non publico me praesidio sed priuata diligentia defendi. cum proximis comi-tiis consularibus me consulem in campo et competitores tuos interficcre uoluisti, compressi conatus tuos nefarios amicorum praesidio et copiis 5 4 uidemus Py : uidctis a 6 t 2 ut uiuis py: ut nunc uiuis a, 6 coeptus py : coctus 4 quod non ego] non inser. Halm' 9 3 nostro in Marí. Cap. 5305, Schol. (Iron. BIy : in nostro a 7 coniurationis AVy : coniurationis tuae 8 1 tu tc py : te or: ru u