COMPOTÁTIO DĚMÉNS -»— Jfm mi+ tli fcT* iTá fcT* hYirt >T* —* - -t. >T. ^ ^ ^ Caput VII c ompolatio Uemeiis ěnsa ante domům sub arbore si ta est, ad quam Lepus Märtius et Petasivěnditor pötiuneulam suměbant. Inter eös Glís seděbat, planě sopítus. Cěterí ambö velut cubital! eí innitebantur, cubitis suffulti, et suprä caput ejus loquěbantur. "GlM quidem ineommodissimum est," Alicia reputävit; "sed cum dormiat, id, opínor, lentě perpetitur." Quamquam mensa magna erat, omněs trěs in ünö angulö una compress! sunt. "Nüllus locus, millus locus est!" ex-clämäverunt, cum Alicia accěderet. "Satis loci superque est!" Alicia indignanter dixit. In cathedra magna ad extrěmam mensám cönsedit. "Mihine licet tibi vinum praeběre?" Lepus Märtius blandä voce dixit. Alicia měnsam tötam circumspectävit; nihil autem in eä praeter theam erat. "Nihil vim video," inquit. "Nihil est," Lepus Märtius inquit. "Cömiter ergo nön ěgisti cum vinum obtulisti," Aücia iräte dixit. 66 "Cömiter tü nön egisti cum nön vocäta cönsedisti," Lepus Märtius dixit. "Neseiebam tuam ipsius mensam esse," Alicia inquit; "multö plüribus quam tribus apposita est." "Capillum tuum oportet tonderi," Petasivenditor inquit; aliquamdiü magna cüriösitäte Aliciam intuebätur, tune autem primum loeütus est. "Ä contumeliis tibi temperäre debes," Alicia severe dixit; "maxime inhümänum est." Hic Petasivenditor in earn obtütum defixit; hoc autem solum dixit: "Quo modo corvus similis scriniö est?" "Bja! Nös nunc oblectäbimus!" Alicia sibi dixit. "Mihi grätum est eös aenigmata pröpönere coepisse. Id quidem me conjectäre posse credö," clärä voce addidit. "Visne dicere te putäre te explicätiönem invenire posse?" Lepus Märtius dixit. "Ita plane," inquit Alicia. (»7 Alicia in Twíka Mhmbiii COMPOTÄTIO DEMÍNS "Debes ergo dicere quod animo intendis," Lepus porro dixit. "Ita vero facio," Alicia cito respondit. "Animo saltern in-tendo quod dico—idem scilicet est." "Non omnlno idem est!" Petasivenditor dixit. "Aeque possls dicere 'Video quod edo' idem significare atque 'Edo quod video'!" "Aeque possls dicere," Lepus addidit, "'Dlligo quod ac~ cipio' idem significare atque 'Accipio quod dlligo'!" "Aeque possls dicere," Gils, in somno ut videbatur loquens, dixit, '"Splro dum dormio' idem significare atque 'Dormio dum splro'!" "Tibi vero ambo idem significant," Petasivenditor dixit. Inde sermo paulum intermissus est. Alicia omnia medita-batur quae de corvls scrlnilsque meminisse poterat. Minima quidem erant. Petasivenditor, silentio rupto, ad Alieiam versus primus dixit: "Quotus dies mensis est?" Horologium parvulum e sinu extractum sollicite obtuebatur. Subinde id quatiebat et ad aurem apponebat. Alicia, postquam paulum cogitavit, dixit: "Dies quartus est." "Tempus ergo duobus diebus perperam id indicat," Petasivenditor suspirans dixit. "Tibi dlxl butyrum machination! idoneum non esse," addidit, et Iratus Leporem Martium aspexit. "At butyram optimum fuit," Lepus demisse respondit. "Nimlrum miculae panis nonnullae quoque penetra-verunt," Petasivenditor queribunda voce dixit. "Te non oportuit id cultro quo panem secuisti Inserere." Lepus Martius horologium prehendit, maesteque id intuitus est. Turn in poculum theae id immersit, et iterum intuitus est. Sed solum iteravit id quod prius dixit: "Optimum vere butyrum fuit!" Alicia, quae supra umerum ejus cüriöse speetäbat, dixit: "Quam inüsitätum horologium! Diem měnsis mönstrat, nön tarnen quota höra sit!" "Cur id oporteat?" Petasivenditor mussitävit. "Num tuum horologium annum mönstrat?" "Minimě verö," Alicia prompte respondit. "Etenim Idem annus tarn diu immütätus dürat." "Quantum ad meum attinet, planě idem scilicet constat," Petasivenditor dixit. Alicia prörsus haesitäbat. Dictum ilhus nihil ei significare visum est; grammaticě tarnen čertě dictum est. "Istud parum comprehendö," quam urbanissimě dixit. "Gils děnuo dormit," Petasivenditor inquit. In näsum ejus paulum theae calidae defüdit. Ghs stomachöse caput suum quassävit. Oculís etiam elau-sis dixit: "Prörsus tibi assentior; in animö haběbam istud ipsum dicere." "Aenigmane häctenus interpretäta es?" Petasivenditor ad Alieiam versus dixit. "Immö verö id conjeetäre nequeö," Ahcia respondit. "Quo modo solvitur?" "Omnmö nesciö," Petasivenditor inquit. "Neque ego quidem," Lepus Märtius inquit. Alicia jam děfessa erat. Suspirans dixit, "Tempore melius vöbls ütendum est quam ut aenigmatibus inexplicäbilibus pröpönendls id perdätis." "Si tu Tempus aequě atque ego eognóvissěs," inquit Petasivenditor, "nön díeerěs nös id perdere. Tě oportet eum dicere." "Nön intellegö," inquit Alicia. "Nön saně intellegis!" Petasivenditor contemptim renuěns dixit. "Verl simile est tě numquam cum Tempore collocütam esse." 69 Alicia in Terra Miüahiü comi'otatio DEMENS "Portasse nön," Alicia eautě respondit. "Seel, cum müsi-eam disco, scilicet tempus ictibus signäre debeö." "Äh, rěs sic explänätur," inquit Petasivěnditor. "Is ictüs ferre nön vult. Si autem eö familiäriter ütereris, paene omnia convenienter cum hörologiö tibi faceret. Exempli grätiä, si tertia höra esset cum in lüdö discere inciperěs, consilium Tempori tantum subjiciendum esset—et horologium temporis puncto prötinus prögrederetur. Höra octäva esset et cena paräta esset." ("Velim quidem earn nunc parätam esse," Lepus Märtius sibi msusurrävit.) "Jücundissimum verö id esset," Alicia eögitävit. "Sed eä hörä nöndum ěsurirem." "Principiö fortasse nön," inquit Petasivěnditor, "sed höram octävam prötrahere possis, tarn diu quam veils." "Tüne eö modo rem geris?" Alicia rogävit. Petasivěnditor maeste renuit. "Egomet nön sie soleö!" respondit. "Mense Märtiö proximo altercätiönem inter nös 70 habuimus—paulö prius scilicet quam ille cerritus factus est" (Leporem Märtium cochleare mönsträvit); "—apud symphö-niam magnificam ä Regina Cordium habitam accidit. Mihi necesse fuit cantäre 'Micä, vespertüiö! Quidnam agäs dubitö!' Carmenne fortasse cognövisti?" "Aliquid simile aiidM," Alicia inquit. "Carmen videlicet höc modo procedit," Petasivěnditor porrö dixit:— 'Suprä mundurn volitäs, Ferculumque simuläs. Micä, micä— Hie Gils se quassävit, et in somnö cantäre coepit: "Micä, micä, micä, micä—" et totiens hoc repetebat ut ad eum coercendum necesse esset eum äcriter vellicäri. "Atque primös versus vix cönteceram," Petasivenditor inquit, "cum Regina vöciferäta est, 'Tempus pessum dat! Caput ei abscidite!'" "Quam foede feröeiterque ea egit!" Alicia dixit. "Et deinde porrö Tempus nihil quod örö mihi facere vult!" Petasivenditor maeste perrexit. "Nunc höra ündeeima semper manet!" Rem argute Alicia conjeetävit. "Illäne causa tot instrumenta pötätiönis hie apposita sunt?" ea rogävit. "Ita verö est," suspiräns Petasivenditor dixit. "Höra pötätiönis semper est, neque interim satis temporis ad väsa lavanda nobis est." "Nempe ergo locls mütätis mensam eircumltis?" inquit Alicia. 7 I Alicia in i in; a Mikaimu Compot at io Demens "Ita prörsus," inquit Petasivěnditor; "postquam väsis üsi sumus, prötirms pergimus." "Sed quömodo rem geritis ubi růrsus ad initium reditis?" "Alia dě rě loquämur," Lepus Märtius öscitäns dixit. "Mě hujus reí taedet. Cěnseo ut puella nobis fäbulam narret." "Vereor ut řabellam növei'im," Alicia dixit. Haec enim sententia earn conturbävit. "Tum in ejus vicem Glis aliquid narret!" ambö elämäve-runt. "B somnö exeitä tě, Glis!" Utrimque simul eum vellieä-věrunt. Glis oeulös lentě aperait. "Nön dormiěbam," voce raucä et languidä dixit. "AudM verö omnia quae vös dicebätis." "Fäbulam nöbis narrä!" inquit Lepus Märtius. "Saně, sis, narrä!" Alicia precäta est. "Et quam citissime," Petasivěnditor perrěxit, "aliter somnö vinciěris antequam fäbulam terminěs." "Olim fuěrunt trěs parvae sorörös," Glis festlnanter narräre coepit; "et nömina eis erant Aemilia et Lucia et Matilda; atque in puteö quödam imö habitäbant—" "Quo věseěbantur?" Alicia inquit; studiosa enim semper erat omnium rěrum quae ad edendum et bibendum attině-bant. "Sücö ex saccharö facto věscěbantur," Glis, cum paululum cögitävisset, dixit. "At nön scilicet potuissent," Alicia molliter dixit. "Vehementer aegrötävissent." "Verö aegrötäbant," inquit Glis. "Invalidissimae erant." Alicia sěcum reputäre cönäta est, quo modo tarn inüsitäte vivi posset; sed hoc ratiöcinandö nimium eonturbäta est. "Sed cur in imö puteö habitäbant?" inquit. "Aceipe plus theae," Lepus Märtius gravissimě Aliciae dixit. "Nihil adhüc accěpí," Alicia animö exasperäta respondit. "Plus igitur accipere nön possum." "Diei oportet te minus aceipere non posse," Petasivenditor inquit. "Facillimum est plus nihilo accipere." "Sententia tua non rogata est," Alicia inquit. "Quisnam nunc contumelias jaeit?" Petasivenditor trium-phans rogavit. Alicia incerta erat quid respondere deberet; itaque theam et panem butyro illitum sibi cepit. Deinde ad Glirem versa iterum rogavit: "Cur in imo puteo habitabant?" Glis rursus paulum cogitavit; turn dixit: "Puteus suco dulci plenus erat." "Talis res nusquam exstat!" Alicia iratissime dicere in-cipiebat, cum Petasivenditor et Lepus Martius "St! St!" dixerunt, atque Glis morose fatus est: "Si comis esse non potes, te ipsam fabulam absolvere oportet." "Immo vero perge, sis!" Alicia demisse dixit. "Te dieentem non rursus interpellabo. Fortasse sit unus ejusmodi puteus." "Onus scilicet!" Glis indignans dixit. Ad pergendum tamen adductus est: "Itaque hae tres parvae sorores—artem deducendi discebant—" "Quid deduxerunt?" Alicia, fide violata, dixit. "Nempe sucum dediixerunt," Glis jam nulla deliberatione dixit. "Mihi opus est poculo puro," Petasivenditor interpellavit. "Uno loco ulterius uterque progrediamur." Ita locutus progressus est; Glis eum seeutus est. Lepus Martius in Gliris locum successit; et Alicia invita locum Leporis Martii sumpsit. Petasivenditor solus locis permuta-tis fractum percepit. Alicia quidem locum multo deteriorem quam ante accepit, quod Lepus Martius modo urceolum lactis in patellam subverterat. Alicia, quae Glirem rursus laedere noluit, cautissime dixit: "At rem non comprehendo. Unde sucum duxerunt?" Alicia in Tebrá Mihaiíiu COMPÖTATIO 1KMĚNS "Aquam possís ex aquae puteó dňeere," inquit Petasi-věnditor. "Nónne ergo ex silci puteó, stulta, sůeum dúcere possís?" "Sed in fundó putei ipsae erant," Alicia, eó dieto neglěctó, GlM dixit. "Erant profectč in fando profundó," inquit Glís. Quo response Alicia sic mentě perturbáta est, ut Glírem sine interpellátióne aliquamdiú pergere sineret. "Dělineáre discěbant," Glís perrěxit. Óscitavit et oculós tersit, nam somno gravis tiěbat. "Et res oinnis generis dělineavěrunt—omnia quorum prima littera 'M' est—" "Quá rě 'M'?" inquit Alicia. "Qua rě non 'M'?" inquit Lepus Martius. Alicia siluit. Glís jam oculis elausis dormitábat, sed a Petasivěnditóre digitís vellicátus somno excitatus est. Breviter exclámávit et perrěxit: "—quorum prima littera 'M' est, talia quália muscipulás et mála et memoriam et magnitúdinem—etenim ferunt rěs magna magnitudinis similitůdine esse—^vídistíne umquam imáginem magnitudinis?" "Čertě, si responděre děbeó," Alicia magna haesitátióne dixit, "non eógitó—" "Non igitur loqui děběs," inquit Petasivěnditor. Hoc tam illepidum dictum Alicia toleráre non potuit. Sur-rěxit et animó fastidioso abscessit. Glís extempló somno sě dědit; reliquorum neuter omníno earn abeuntem observávit. Semel et saepius respiciěbat sí forte earn revocáre vellent. Ut eos postrěmum vidit, Glirem in theae ollulam imponere cónábantur. "Rlúc saltem numquam redibó!" Alicia inquit, dum per silvam \iam carpit. "Insulsissima omnium compotátió est quibus umquam interfuí!" Quo dieto, statim animadvertit forem in ůnam ex arboribus introitum praeběre. "Hoc quidem inüsitätum est!" sibi dixit. "Sed omnia hodiě inüsitäta sunt. Mě extempló, crědó, inträre oportet." Itaque introiit. Sě iterum in longo ätriö prope měnsulam vitream esse invěnit. "Hoc tempore res mihi melius ěveniet," sibi dixit. Primö par\'ä cläve aureä prehensä jänuam quae in hortum ferěbat reclüsit. Deinde böletum admorděre coepit (cujus partem in sinü cönserväverat), dönec cireiter ünum pedem alta fuit. Deinde per parvum transitům pröcessit, ac tunc postrěmó in hortö amoenö inter flórěs purpureös fontěsque frigidös fuit.